Latinitas bona

Maria Callas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Maria Callas
Res apud Vicidata repertae:
Maria Callas: imago
Nativitas: 2 Decembris 1923; Novum Eboracum
Obitus: 16 Septembris 1977; Lutetia
Patria: Civitates Foederatae Americae, Graecia
Nomen nativum: Μαρία Καλογεροπούλου

Officium

Munus: Q2865819, Cantor, Artifex, compositor

Familia

Coniunx: Aristoteles Onases, Ioannes Baptista Meneghini

Memoria

Laurae: Q935843
Sepultura: Aegaeum mare
Maria Callas
Maria Callas (media imagine) cum magistra Elvira de Hidalgo

Maria Callas, nomine Graeco originali Μαρία Άννα Σοφία Καικιλία Καλογεροπούλου sed communiter Μαρία Κάλλας (nata Novi Eboraci in Civitatibus Foederatis die 2 Decembris 1923; Lutetiae die 16 Septembris 1977 mortua) fuit theatri lyrici supranus Graecoamericana. Alumna fuit conservatoriorum Nationalis (magistra Maria Trivella) et Atheniensis (magistra Elvira de Hidalgo cantrice illustri). Musicam tragicam cecinit. Fuit clarissima canendo in Norma, Puella Iucunda, Tosca, Lucia di Lammermoor, Medea et Puella Errata.

Inter tristem et brevem vitam Maria, quae anno 1949 Italico magistro officinarum et theatri lyrici patrono Ioanni Baptistae Meneghini nupserat, inter alia divissimi navium domini Aristotelis Onasis amans fuit.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Callas spectant.
Domus in Sermione ubi Maria Callas ab anno 1950 usque ad annum 1959 cum Ioanne Baptista Meneghini vixit