Alexander Borodin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Borodin
Александр Бородин
Alexander Borodin
Natus 12 Novembris 1833
Petropoli
Obiit 27 Februarii 1887
Petropoli

Alexander Porphirii Borodin (Russice: Александр Порфирьевич Бородин, Aleksandr Porfir’jevič Borodin; natus 12 Novembris 1833 Petropoli, mortuus ibidem 27 Februarii 1887) fuit compositor et chemicus Russicus.

Borodin erat spurius ducis Georgiani nomine Luca Gedianov filius, sed in indicem illatus est sicut filius servi ducis illius, qui servus Porphirius Borodin appellabatur. Alexander Borodin anno 1856 perfecit studium in Academia medica-chirurgica, anno 1858 factus est doctor medicinae. Ad scientiam, educationem et politicam se applicavit. Scripsit plus 40 opera, problematis chemiae dedicatos. Professor erat, anno 1877 factus est academicus. Ab anno 1874 laboratorium chemicum Academiae medicae-chirurgicae administrabat. Erat unus organisatorum et professorum (annis 18721887) Cursorum medicorum femineorum, instituti educationis pro mulieribus.

Borodin etiam erat compositor, cuius magnum opus est opera Dux Igor (Russice «Князь Игорь», Knjaz’ Igor’). Ab anno 1862 interfuit in activitate? circuli compositorum Russicorum nomine Acervulus fortis (Russice «Могучая кучка», Mogučaja kučka), cuius organisator fuit Milius Balakirev. Quum Borodin comparative multa artificia musica non creavit, eius contributio musicae classicae Russicae magni valoris est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Borodin spectant.