Vox

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vox feminae Lingala loquentis spectogrammate Praat depicta.

Vox est sonus ex humano apparatu respiratiorio profusus. In loquendi, cantandi, clamandi (&c.) voce efficienda plicae vocales maximas quidem agunt partes, sed etiam sermo susurratus sine plicis vocalibus effectus voce humana evenire videtur. Apparatus vocis humanae producendae in tribus rebus consistit, quae sunt

Pulmonum est flumine aëris pressionem efficere, quae plicis vibratis vocem efficiat. Plicae autem vocales sunt valvae vibrabiles, quae aëris e pulmonibus flumen in interruptiuncularum pulsus defringit. Hic est vocis fons laryngalis: plicae vocales tam subtiliter musculis laryngis contenduntur, ut nascatur vox, quae articulatoribus supra plicas sitis variari possit. Articulatores autem vocem e larynge emanantem ordinant percolantque atque aliquantum vim aëris e larynge fluminis aut firmare aut minuere possunt.

De voce efficienda[recensere | fontem recensere]

Vox in his consistit fontibus: pulmonibus, respiramine, larynge, ore, naso. Haec omnia membra aliis quoque operibus et quidem primariis serviunt, sicut gustatui, olfactui, respirationi, devorationi. Phonatio secundum locum obtinet.

De respiratione[recensere | fontem recensere]

Respiratio in pulmonibus consistit. In quiete enim tacite et aeque spiritum ducimus. Aër ore operto per nasum influit et effluit. In aëre ducendo maximi momenti est diaphragma, quod sua sponte suum opus facit. Diaphragmate enim intento et depresso pulmones ampliores facti influentem aëra recipiunt. Exspiratio autem sine ullo labore fit. Musculo enim relaxato diaphragma quiescit ac aëra exprimit.

Loquentes alio modo ac tacentes respiramus. Locutio enim in exspirando consistit, et exspiratione edurante usus aëris a locutore temperatur. Ideo necesse est, ut pulmonibus satis aëris insit. Aër per os aut nasum effluit.

Plicae vocales pictura adnotata inlustratae.

De larynge[recensere | fontem recensere]

Vox ex aëre a pulmonibus nato in larynge efficitur. Larynx in medio gutture supra tracheam situs ex osse et texto molli factus est. Plicae vocales in larynge sitae parte posteriore cartilagini inhaerent arytaenoideae, per quam ex tempore moventur, anteriore autem parte adnectae sunt thyreoideae. Larynx maximi ponderis est in voce efficienda. Opus laryngis musculis colli, umeri, cervicum, tergi expeditur. Musculis enim laryngis efficitur, ut plicae vocales in recta positione sustineantur.

Homine naturaliter loquente flumen aëris e pulmonibus means quasi interruptiunculis in plicis vibratur, quo in cursu glottis Λ-formis |-formis redditur. Haec res "phonatio" appellatur. Sin autem susurranter loquimur, rima glottidis partim aperitur ita ut sonus nascatur fricativus.

De meatibus vocis[recensere | fontem recensere]

Aër ab larynge sursum fluens per meatus vocales – id est: per os aut nasum – profertur. Meatus nasalis velo obstruitur,[1] quo fit, ut aër per os exeat. Haec pronuntiatio oralis appellatur. Quod si meatu orali aliquo loco obstructo porta nasalis aperta est, pronuntiatio nasalis nascitur. Sin autem aër expedite per utrumque meatum exit, pronuntiatio naso-oralis nascitur.

Itaque flumen aëris in vocem mutatur, quae ab aliis audiatur aliquid significans. Quo fit, ut vox metaphorice etiam formas intellegibiles significet sicut verba, sententias, dicta, proverbia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velum ad posticium faucium parietem adpressum porta nasalis appellatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boone, Daniel R.; McFarlane, Stephen C.; Von Berg, Shelley L. (2005) The voice and voice therapy. Septimum impressum. Boston: Pearson Education.
  • Cornut, Guy (1996) La voix. Quintum impressum. Paris: PUF. (Que sais-je?)
  • Duflo, Suzy & Thibeault, Susan L. (2007) Anatomy of the larynx and physiology of phonation. Textbook of voice disorders (Merati, Albert L. & Bielamowicz, Stephen A., editores), 4-22. San Diego: Plural Publishing.
  • Göttert, Karl-Heinz (1998) Geschichte der Stimme. München: Fink.
  • Habermann, Günther (2003) Stimme und Sprache. Quartum impressum. Stuttgart: Thieme.
  • Lindblad, Per (1992) Rösten ['Vox']. Lund: Studentlitteratur.
  • Sundberg, Johan (2001) Röstlära. ['Ars vocis']. Stockholm: Proprius förlag.
  • Titze, Ingo R. (1994) Principles of Voice Production. Englewood Cliffs, N.J.: Prentice Hall.
  • Williams, Carl E. & Stevens, Kenneth N. (1972) Emotions and speech: some acoustical correlates. JASA 52 (4) 1238–1250.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]