Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Wolfgangus Amadeus Mozartus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Wolfgangus Amadeus Mozartus
Res apud Vicidata repertae:
Wolfgangus Amadeus Mozartus: imago
Wolfgangus Amadeus Mozartus: subscriptio
Nativitas: 27 Ianuarii 1756; Salisburgum
Obitus: 5 Decembris 1791; Vindobona
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Johannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart
Wolfgangus Amadeus Mozartus a Iosepho Lange pictus
Actus baptismatis Mozarti
[Januarius] 28. med[ia hora] 11. merid[iana] baptizatus est : natus pridie h[ora] 8. vesp[ertina]
Joannes Chrysost[omus] Wolfgangus Theophilus fil[ius] leg[itimus]
Nob[ilis] D[ominus] Leopoldus Mozart Aulæ Musicus, et Maria Anna Pertlin giuges
Nob[ilis] D[ominus] Joannes Theophilus Pergmaÿr Senator et Mercator civicus p[ro] t[empore] sponsus
Idem Leopoldus Lamprecht Capellanus Civicus

Wolfgangus Amadeus Mozartus[1][2][3][4] (nomine baptizatus: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart[5] ; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit fecundus potensque Aetatis Classicae compositor. Plus quam sescenta opera musica composuit, quorum multa inter apices musicae symphonicae, concertantis?, cameratae, operaticae, et choralis numerantur. Ipse inter compositores classicos populo gratissimos manet perpetuo.

Vita[recensere | fontem recensere]

Mozartus baptizatus est compluribus praenominibus, quorum duobus ultimis tantum uti solebat, nempe Wolfgangus Theophilus. Nomen Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vulgaris Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen, variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine Amadeus (quasi 'ama Deum'), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro esse Wolfgangum Theophilum Mozartum, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti.

Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozarti et Annae Mariae Pertl filius. Soror Maria Anna Walburga Ignatia (vulgo: Nannerl) cum Amadeo puero in publico aliquando clavili cecinit.

Die 4 Augusti 1782, Mozartus sine paterna assenssione Constantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, Vindobonae uxorem duxit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Operae[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide Indicem operarum Mozarti.

Musica sacra[recensere | fontem recensere]

Mozartus in pelliculis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Katherine Arens (1996), Austria and other margins: reading culture, Camden House, p. 55, ISBN 978-1-57113-109-6 
  2. 莫札特著錢仁康編譯 (2006), "The Mozart Family Correspondence", 我是你的莫札特, 聯經出版, p. vii, ISBN 978-957-08-3020-0  (reprinting Robert D. Levin)
  3. James M. Keller, Program Notes
  4. Michael Steinberg; Larry Rothe (2006), For the love of music: invitations to listening, Oxford University Press US, p. 21, ISBN 978-0-19-516216-5 
  5. Exactum nomen Mozartianum multas quaestiones habet; pro singulis, vide Nomen Mozart.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Subscriptio Mozartiana (facsimile).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Βόλφγκανγκ Ἀμαντέους Μότσαρτ ("Wolfgangus Amadeus Mozartus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Amadeum Mozartum spectant.
Operae Wolfgangi Amadei Mozarti