Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum dei Romani Martis (dei belli) saepissime usurpatum est pro sexu mari, et usurpatum est pro planeta Marte et est signum alchemicum pro ferro.

Mas (-aris, m., unde maritus), sive masculus (-i) sive sexus (-us, m.) masculinus (-i), est unus e binis sexibus, quorum alter femineus est, in quos permulta animantia dividuntur. De homine vir sive homo sensu stricto dicitur, quorum vocabulorum prius aptius est ad hominem marem definiendum; alterum autem saepe in invectivis cum adiectivo usurpatur ad aliquem crepandum (exempli gratia Indignissime homo! in Plauti Menaechmis).

Signum[recensere | fontem recensere]

Signum pro sexu mari saepissime usurpatum est signum Martis, ♂ (Unicodex: U+2642 alter codex: Alt+11), circulus cum sagitta protendente ad boreorientem. Quod signum primum a Carolo Linnaeo anno 1751 adhibitum est. Signum saepe appellatur repraesentatio Martis scuti sagittaeque stilizatae.? Secundum autem Stearn, a θρ, imminutione nominis Graeci planetae Thouros?, derivatur.[1]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stearn, William T. 1962. The Origin of the Male and Female Symbols of Biology. Taxon 11(4):109–113.