Spectator (theatrum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Consessus spectaculi "Audience Frontier Fiesta."
Auditorium spectaculi in Ocean Park, delectamentorum horto Honcongensi.

Spectator[1] est qui opera artis spectat, sive qui theatro, pantomimo, spectaculis aliisve ludis adest neque ipse actionibus interest. In theatro quidem et aliis artibus actoriis vel "performativis" etiam spectator actionibus vel perfunctionibus interesse potest. Interdum quidem pro spectatore praestat aliis locutionibus uti: audiens sive auditor est qui concentui musico acroasive academicae adest; lector est qui litteris oblectatur. Saepe opus est nomine collectivo, quod spectatorum circulum sive frequentiam significet. Consessus[2] spectantium audientiumve multitudinem significat; item auditorium,[3] quod etiam audientium locum significat. Cum de spectatoribus generatim agitur, multitudo[4] sive populus[5] rem expedient.[6]

Socii in audientiis modis variis in variis artis generibus intersunt: alii eventus apertum audientiae responsum, alii solum applausum, iudicium, et receptionem minorem petunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plaut. Am. 66 & 998; Cist. 677 & 783; Cic. Har. resp. 22.
  2. Cic. Sen. 18.64: Att. 1.16.3; Sest. 50.106.
  3. Plin. Ep. 4.7.
  4. Cic. De or.: Habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit.
  5. Cic. Brut.: Mihi cane et populo.
  6. Publicum, quamquam vocabulum ex hoc verbo ortum in nonnullis linguis exstitit (sicut Angl., Franc. public; It. pubblico; etc.), ad spectatores non pertinet, quippe cum in omnibus usibus videatur rebus privatis oppositum esse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Čapek, Karel, et Olga Scheinpflugová. 1985. O divadle a tak podobně. Pragae: Melantrich.
  • Debord, Guy. 1985. In girum imus nocte et consumimur igni. Berolini: Edition Tiamat.
  • Gauntlett, David. 2007. Creative Explorations: New Approaches to Identities and Audiences. Londinii: Routledge.
  • Kuhn, Annette. 1990. Women's Pictures: Feminism and Cinema. Londinii, Sydney, Wellingtoniae: Pandora.
  • Kracauer, Siegfried. 1977. Die kleinen Ladenmädchen gehen ins Kino. In Das Ornament der Masse, ed. Siegfried Kracauer. Suhrkamp taschenbuch 371. Francofurti.
  • Moores, Shaun. 1993. Interpreting Audiences: The Ethnography of Media Consumption. Londinii: Sage.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!