Aria de capite

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aria de capite[1] (Italiane: aria da capo) est forma musica quae Aetate Baroca obtinebant. Canitur a singulo cum adiunctione instrumentorum, saepe parvae orchestrae. Hoc forma ariae est in generibus operae et oratorii pervulgatum. Nonnulli compositores Baroci, inter quos Hasse, Handel, Porpora, Leo, et Vinci, plus quam mille arias de capite per eorum cursus vitae composuerunt.[2]

Forma[recensere | fontem recensere]

Aria de capite formam ternariam habet, quod significat ei sunt partes tres, ordine ABA. Prima pars est res musica in se integra, quae in clavi tonico manet et secundum doctrinam solum cani potest. Pars altera clavi musica, textura, animo,[3] et aliquando tempore discrepat. Pars tertia plerumque a compositore denuo non describitur, qui potius verba da capo (Italice, 'de capite', scil. 'ab initio') scribit, quod partem primam omnino iterari significat.

Verba ariae de capite usitate est poema vel alia sequentia versuum in duabus strophis composita, quarum prima est pro parte A (ergo deinde iterata) et altera pro parte B. Quisque stropha in versibus a duobus ad sex consistit], et in versu cui est terminatio mas? finivit.[4]

Exempla praeclara[recensere | fontem recensere]

Messiah, oratorium Handelianum (1742), tres arias de capite praeclaras comprehendit: "Rejoice Greatly" (pro suprano), "He Was Despised" (pro alto), et "The Trumpet Shall Sound" (pro basso). Jauchzet Gott in allen Landen, BWV 51, aria de capite pro suprano, trumpeto? singulo, et fidibus, praeclaram cantatam Bachianam (1730) incipit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Randel 2003:54.
  3. Randel 2003:54.
  4. Randel 2003:54.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Randel, Don Michael, ed. 2003. Aria. In The Harvard Dictionary of Music. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.