Eurydice

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Eurydice (discretiva)

Eurydice (Graece Εὐρυδίκη) in mythologia Graeca est nympha atque in mythologia Graeco-Romana Orphei nupta, quae veneno serpentis mortua est. Quam Orpheus tantopere amabat, ut ex Infernis referre temptaret.

Eurydice ictu serpentis moritura.

Mythologia Graeca[recensere | fontem recensere]

Nomen Eurydices divinum redolet, nam 'late iudicantem' significat, quod deae inferorum aptum esse videtur. Itaque vix multum abest, quin epitheton Persephones habeatur. Ac tamen haec opinio neque litteris nec monumentis comprobari potest, nec nomen Eurydices apud antiquissimis scriptoribus Graecis invenitur. De Orphei autem descensu ad inferos notitia apud scriptores antiquos erat, sed, quo consilio hoc iter fecerit, parum liquet.

Prima mentio Eurydices in Epitaphio Bionis (Ἐπιτάφιον Βίωνος) Moscho (floruit c. 150 a.C.n.) adscripto facta est.[5] Sed fabula ipsa a Romanis narrata est.

Mythologia Graeco-Romana[recensere | fontem recensere]

"Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo" (Ov.Met. 11.64); "redditaque Eurydice superas veniebat ad auras / pone sequens" (Verg.Georg. 4.486-487).

Vergilius est qui primus de nuptiis et morte Eurydices narravit;[6] eum secutus Ovidius eundem mythum rettulit parva varietate ornatum.[7] Summa mythi haec est:

Eurydice, Orphei nupta, cum Aristaeum amaturientem fugeret in prato, a serpente percussa mortua est lamentantibus dryadibus (Vergilius) aut nereidibus (Ovidius). Orpheus deinde ad inferis descendit cantu citharaque suis Ditem et Proserpinam adfecturus, ut uxorem suam ad superos redire sinerent. Domini inferorum reditum polliciti sunt ea quidem condicione, ne, antequam ad superos pervenissent, Orpheus retrorsum adspiceret. Qui quidem facere nequivit, quin oculos in maritam suam pone sequentem coniceret. Quo facto evenit, ut Eurydice evanesceret.

Utrum hanc fabulam ex fonte quodam Graeco sumpserit Vergilius, an ipse conscripserit, incertum est. Maass (1895: 295-296) dicit Vergilium ex Phileta hunc mython sumpsisse; sed Norden (1934: 506) Vergilium putat scripto quodam ad Orphei ad inferos descensum (Κατάβασις εἰς Ἅιδου) pertinenti usum esse fonte. Mythus Eurydices etiam a scriptoribus Graecis saeculi I/II p.C.n. narratur, sed solum apud Pseudo-Apollodorum (saec. I/II p.C.n.) eandem fabulam summatim descriptam legimus:[8]

Ἀποθανούσης δὲ Εὐρυδίκης τῆς γυναικὸς αὐτοῦ, δηχθείσης ὑπὸ ὄφεως, κατῆλθεν εἰς Ἅιδου θέλων ἀνάγειν αὐτήν, καὶ Πλούτωνα ἔπεισεν ἀναπέμψαι. Ὁ δὲ ὑπέσχετο τοῦτο ποιήσειν, ἂν μὴ πορευόμενος Ὀρφεὺς ἐπιστραφῇ πρὶν εἰς τὴν οἰκίαν αὑτοῦ παραγενέσθαι· ὁ δὲ ἀπιστῶν ἐπιστραφεὶς ἐθεάσατο τὴν γυναῖκα, ἡ δὲ πάλιν ὑπέστρεψεν ('[Orpheus], Eurydice muliere sua serpentis morsu mortua, eam deducturus ad inferos descendit, Plutonemque flexit ad remissionem. Qui autem pollicitus est se id facturum ea condicione, ne Orpheus iter faciens se converteret, priusquam in domum suam pervenisset. Hic autem incredulus conversus mulierem adspexit, quae tunc reversa est').

Ceteri scriptores Graeci hoc consentiunt, quod Eurydicen uxorem Orphei ponunt, sed ceteroquin suam quisque viam sequitur. Pausanias in Graeciae descriptione obiter mentionem facit reditus Eurydices: Orpheum, cum Eurydicen amitteret, mortem sibi conscivisse.[9] Plutarchus autem dicit Eurydicen remissam esse a Plutone, quippe qui soli Amori obtemperaret.[10] Lucianus in Dialogis mortuorum[11] re perversa Eurydicen facit a Plutone remissam esse ad superos, quae Orpheum ad inferos deduceret.

Pictura linearis operis caelati (saec. V a.C.n.), quod Mercurium, mulierem (vulgo Eurydicen agnitam), Orpheum adumbrat.

Quaestio iconographica[recensere | fontem recensere]

Sunt tria opera caelata ad exemplum quoddam saeculi V a.C.n. efficta et imitata,[12] quae Mercurium, Eurydicen, Orpheum repraesentare vulgo creduntur. Constat quidem nomen Eurydices admodum sero in litteris Graeco-Latinis exstitisse:[13] Orpheum ad inferos descendisse, ut mulierem (Plato), Agriopen (Hermesianax), Eurydicen (Moschus, Vergilius et posteri) ad superos reduceret. Quae cum ita sint, num homines saeculi V mulierem illam Eurydicen nominaverint quaeritur.

Eurydice apud posteriores[recensere | fontem recensere]

Claudius Monteverdi primum drama melicum de gestis mythicis Orphei scripsit. Alii quoque compositores, sicut Iacobus Peri, Iulius Caccini, Christophorus Willibald Gluck hanc historiam numeris musicis ornaverunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eur. Alcestis 357-360 εἰ δ᾽ Ὀρφέως μοι γλῶσσα καὶ μέλος παρῆν, / ὥστ᾽ ἢ κόρην Δήμητρος ἢ κείνης πόσιν / ὕμνοισι κηλήσαντά σ᾽ ἐξ Ἅιδου λαβεῖν, / κατῆλθον ἄν ('si Orphei mihi lingua et cantus adesset, ut aut Demetris filia aut marito carmine fascinato te ex inferis capere possem, descenderem').
  2. Isocrates, Busiris 11.8.
  3. Pl. Symposium 179d ᾿Ορφέα δὲ τὸν Οἰάγρου ἀτελῆ ἀπέπεμψαν ἐξ ῞Αιδου, φάσμα δείξαντες τῆς γυναικὸς ἐφ᾿ ἣν ἧκεν, αὐτὴν δὲ οὐ δόντες ('Orpheum Oeagri filium infectis rebus ex inferis remiserunt, postquam simulacrum mulieris cuius causa venerat monstraverunt ipsamque non dederunt').
  4. Hermesianax Leontium [apud Athenaeum 13.71 = 13.597b] Οἵην μὲν φίλος υἱὸς ἀνήγαγεν Οἰάγροιο / ᾿Αγριόπην Θρῇσσαν στειλάμενος κιθάρην / ῾Αιδόθεν ('sicut carus Oeagri filius lyra instructus Agriopen Thressam reduxit ex inferis').
  5. [Moschus],Epitaphius Bionis 123-124 χὠς Ὀρφέϊ πρόσθεν ἔδωκεν / ἁδέα φορμίζοντι παλίσσυτον Εὐρυδίκειαν ('et sicut Orpheo olim dedit dulce citharizanti reducendam Eurydiciam').
  6. Verg. Georgica 4.453–527.
  7. Ov. Met. 10.1–63 & 11.1–84.
  8. Bibliotheca 1.3.2.
  9. Pausanias 9.30.6.
  10. Plut. Moralia 50 (= Amatorius) 17.
  11. Luc. Dial. mort. 23.3.
  12. Unum Neapoli, unum Lutetiae (Louvre), unum Berolini conservatur.
  13. Willrich 1907: 1323).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heurgon, J. (1932). Orphée et Eurydice avant Virgile. Mélanges d'Archéologie et d'Histoire 49: 6-60.
  • Maass, Ernst W. (1895). Orpheus. Untersuchungen zur griechischen, römischen, altchristlichen Jenseitsdichtung und Religion. München: Beck.
  • Norden, Eduard (1934) Orpheus und Eurydike. Ein nachträgliches Gedenkblatt für Vergil. Kleine Schriften (hrsg. Hans Kytzler), 468-532.
  • Willrich, Hugo (1907). Eurydike (1). RE VI.1: 1322-1325.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Eurydicen spectant.