Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis
E Vicipaedia
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis (Germanice: Ludwig-Maximilians-Universität München, LMU), Monaci sita, ab Ludovico IX et Maximiliano IV Iosepho nominata est.
Facultates [recensere]
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis 18 facultates habeat, quarum numeri officiales historiae causa continui non sunt.
- 1 - Theologica catholica
- 2 - Thelologica evangelica
- 3 - Iura
- 4 - Oeconomia industrialis
- 5 - Oeconomia gentis
- 7 - Medicina (humana et dentalis)
- 8 - Medicina veterinaria
- 9 - Historica et artes
- 10 - Philosophia, ratio scientiarum et ratio religionum
- 11 - Psychologia et paedagogica
- 12 - Humanitates
- 13/14 - Philologicae
- 15 - Sociologicae
- 16 - Mathematica et informatica
- 17 - Physica
- 18 - Chemica et pharmaceutica
- 19 - Biologia
- 20 - Geologia
Historia [recensere]
Universitas, anno 1472 Ingolstadii concessione papali ab Ludovico Divite Bavariae-Landshutarum condita, est prima universitas Bavariana. (Herbipolis, quae ab anno 1402 ad annum 1412 universitatem habuerat, illo tempore Bavariae pars non fuit.)
Princeps elector Maximilianus IV Iosephus, qui postea Maximilianus I rex creatus est, universitatem anno 1800 Landishutam relocavit. 26 annos post, anno 1826, Ludovicus I rex Universitatem Monacum transtulit.