Factio Popularis Hispanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Factionis Popularis sedes Matriti.

Factio Popularis sive Partes Populares (Hispanice; Partido Popular) Hispanica factio politica est, antea nuncupata Foedus Populare (Hispanice; Alianza Popular), cui se iunxere Factio Democratica Popularis (Hispanice; Partido Demócrata Popular) et Factio Liberalis Hispanica (Hispanice; Partido Liberal Español) anno 1989.

Foedus Populare sive AP parvarum conservativarum factionum foederatione 9 Octobris 1976 condita erat, praesertim ab antiquis Fraquisticis ministribus ducta. Inter has parvas factiones Reformatio Democratica (Hispanice; Reforma Democrática), Manuelis Fraga Iribarne; Actio Regionalis (Hispanice; Acción Regional), Laureani López Rodó; Actio Democratica Hispanica (Hispanice; Acción Democrática Española), Federici Silva Muñoz; Democratia Socialis (Hispanice: Democracia Social), Licinii de la Fuente y de la Fuente; Unio Populi Hispani (Hispanice; Unión del Pueblo Español), Crucis Martínez Esteruelas; Unio Socialis Popularis (Hispanice; Unión Social Popular), Henrici Thomas de Carranza; Unio Nationalis Hispanica (Hispanice; Unión Nacional Española), Gundisalvi Fernández de la Mora; et aliae erant.

In primis Transitionis Democraticae Hispanicae comitiis, anno 1977, Foedus Populare comitiales resultationes modicas cum 8,2% suffragiorum et 16 scamnis consecutum est.

Eius primus secretarius generalis et postea praeses anno 1979 Manuel Fraga Iribarne, antiquus minister informationis et turismi in dictatoris Francisci Franco gubernatione, fuit. Georgius Verstrynge Rojas secretarius generalis e Decembre eiusdem anni usque ad 1986 fuit, ubi ei Alberus Ruiz Gallardón successit.

Anno 2010, Factio Popularis maximam Senatus patem habet et parlamentariae oppositionis dux est.

Praesentes Factionis Popularis politici (2010)[recensere | fontem recensere]

Etiam in Factione Populari sunt Eduardus Zaplana, Esperanza Aguirre (praeses Communitatis Matriti), Franciscus Camps (praeses Communitatis Valentianae), Iacobus Matas, Albertus Ruiz Gallardón (demarchus Matriti), Xaverius Arenas Bocanegra, Rodericus Rato et Iacobus Mayor Oreja inter alios.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]