Gerunda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio urbis in Provincia Gerundensi
Gerunda: flumen Onyar

Gerunda (Catalanice Girona, Hispanice: Gerona) est commune Hispanicum in Catalauniae Provincia Gerundensi situm, cui anno 2011 96722 incolarum sunt.

Historia In anno DXVII, quo in arabicis characteribus est 517, Gerunda habuit Concilium Gerundense, quod venerunt VIII (8) Hispanicos episcopos; in eo Concilio ii disputaverunt autem de baptismo: de tempore baptizando et de baptismo ad parvulos infantes in eadem die qua nati sunt; nam sic legitur in acta Concilii, apud J. D. Mansi (Concilium Gerundense, Canones IV-V; cfr. MANSI 1960, VIII, col. 549):[1] IV. De cathecumenis baptizandis id statutum est, ut in Paschae solennitate, vel Pentecostes, quanto maioris celebritatis maior celebritas est, tanto magis ad baptizandum veniant; ceteris solennitatibus infirmi tantum modo debeant baptizari: quibus quocumque tempore convenit baptismum non negari. V. De parvulis vero qui nuper materno utero editi sunt, placuit constitui, ut si infirmi, ut astolet, fuerint, et lac maternum non appetunt, etiam eadem diem qua nati sunt (si oblati fuerint) baptizentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mansi 1960 - J. D. Mansi, Sacrorum Conciliorum Nova et Amplissima Collectio, VIIII, Graz : Akademische Druck u. Verlagsanstalt, 1960, col. 549.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerundam spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!