Colubraria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insulae Colubrariae photographema e satellite.

Colubraria[1] (Hispanice Isla Dragonera et Catalanice; Sa Dragonera, scilicet "Insula Draconis) est una ex insulis Gymnesiis, quae ad Baliares Hispaniae pertinent. Saxea et deserta insula est adversus Occidentale Maioricae litus, separata freto 780 m amplo. 299 ha lata, 4,2 km longa et usque ad 900 m ampla est. Insula pertinet ad municipium Antrorum (Hispanice; Andrach et Catalane; Andratx) et una e protectis Insularum Baliarium zonis est, ubi habitant endemicae lacertilium species velut podarcis lilfordi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Lexicon Universale Hofmann