Voile

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Voile (-is, n.) levis ponderis textile est, ex consuetudine 100% e xylino aut e xylina admixtione velut cum lino aut polyestere confecta. Vocabulum e lingua Francica ortum est velum significans quod vicissim originem ei dat. Propter leve pondus, textile in usum mobilibus mollibus valde ponitur. Totius longitudinis vela in calidis nationibus ex voile fiunt et in usum ponuntur velut fenestrarum rationes, conopium etc... Cum in usum fenestrarum velo ponitur, vela similia plagularum perspicuarum sunt.

Voilia formarum ac colorum varietati suppetunt (disparia plagularum perspicuarum quae plerumque alba aut paene alba sunt). Ob paene perspicuam qualitatem, voilis vela conficiuntur utendo specialiter manufacta taenia quae minus notabilis trans textile est. Voilis textile quoque in usum arti vestiariae, et in multiplicibus laminis et positum super secunda materie. Voile persimile siffonis (Francice; chiffon) est, qui etiam in usum arti vestiariae ponitur.