Genuenses
E Vicipaedia
Genuenses (sc. bracae)[1], bracae Genuenses[2], sive bracae Genuenses caeruleae[2], vulgo jeans, sunt bracae ex tela xylina "Nemausensi" confectae. Bracae jeans a primo Genuae in Italia paratae sunt, quae classiariis laborandi vestitus essent. Ex quo etiam nomen receperunt. Hodie per orbem terrarum a multis hominibus geruntur. In gratia sunt praesertim Genuenses caeruleo colore tinctae, sed exstant multa genera diversa.
Ex eodem genere telae etiam perae, gunnae aliaeque vestes efficiuntur.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Genuenses spectant. |
Notae [recensere]
- ↑ Ephemeris — Praelector, capitulum XII. Alia quoque vocabula proposita sunt, ut bracae línteae caerúleae (Lexicon Recentis Latinitatis, parvum verborum novatorum Lexicum); bracae Texcocenses (Zd. Quitt - P. Kucharský, Lexicon Bohemo-Latinum voces antiquae et recentioris Latinitatis continens, LEDA spol. s r.o., Pragae 2003 (editio secunda), 992 pp. ISBN 80-7335-032-7 [1]).
- ↑ 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |