Gibutum (urbs)
E Vicipaedia
(Redirectum de Urbs Dzibutum)
Gibutum est caput maximaque urbs civitatis Gibuti. Incolae circiter 300,000 sunt.
In urbe portus est, qua etiam Aethiopici utuntur, quia Aethiopia iuxta mare non iacet.
Historia [recensere]
Urbs Gibutum, quae anno 1888 condita est, fuit ab anno 1892 usque ad annum 1977 caput coloniae Somaliae Francicae.
Religio [recensere]
Urbis incolae se Islamici esse profitentur.
Ecclesia Catholica Romana [recensere]
Urbs Dzibutum Ecclesiae Catholicae Romanae sedes episcopalis est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Gibutensis est. Praesens episcopus est Georgius Bertin.
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |