Strophium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mammae in strophio.

Strophium (-i n.) sive fascia pectoralis sive capitium sive pectoralis taenia sive reticulus pectoralis femineum subterindumentum ad cingendas mammas est.


Historia[recensere | fontem recensere]

Antiqui Romani non delectabantur maximarum mammarum specie, itaque mulieres texta varia induebant quo minores videantur mammae.

  • mammillare erat fascia pectoralis corii quae planum fiat pectus vel non augeat.
  • strophium ipsum pectora sustinebat nec comprimebat sed, si mammae maiores essent, mulieres cestum induebant, corii suavis corpusculum, vel thoracis genus, qui ab inguine ad imum pectus accedebat. Tradunt Venerem id creare et Iunoni suadere, quod pectus uber ferret.

His diebus strophium est elementum elegantiae et deliciarum et moris vestiendi.