Roman numeral 10000 CC DD.svg

Vladimirus I Magnus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aureus Russorum: Vladimirus

Vladimirus I[1] Sventoslai[2] filius (Ruthenice antiqua Володимѣръ Свѧтославичь, Russice Владимир I Святославич, Ucrainice Володимир I Святославич), cognomine Magnus[3] (Russice et Ucrainice Великий), natus circa annum 960 (fortasse 956/958), mortuus 15 Iulii 1015, fuit ab anno 970 dux Novogardiensis et ab anno 980 magnus dux Kioviensis, monarcha Rutheniae.

Dux ille contra Poloniam, Bulgariam iuxta Volgam (Rha) fluvium sitam, et Imperium Byzantinum prospere bellavit. Anno 988 Vladimirus baptizatus est (nomen baptizmale Basilii datus), postquam in matrimonium duxit Annam, sororem imperatoris Byzantini Basilii II, et religionemque Christianam in Ruthenia introduxit. Canonizatus est ut sanctus Christianus.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum I Magnum spectant.