Balaclava

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Balaclavae
Balaclavae portus et urbs

Balaclava (Ucrainice Балаклава, Russice Балаклава) urbs Ucrainica circa 30 milia incolarum in peninsula Crimaea, ad sinum Ponti Euxini sita est. Ab anno 1957 pars urbis Sebastopolis est.

[recensere] Historia

Tempore antiquitatis hic oppidum Graecum nomine Συμβολον fuit, quod postea ad Imperium Byzantinum, ab anno 1365 ad Rempublicam Genuensem et tum anno 1475 ad Imperium Ottomanicum pertinuit. Turci locum sua lingua Balık Yuva, i.e. piscinam, nominaverunt. Anno 1783 cum reliqua Crimaea pars Russiae factum est.

Inter Bellum Crimaeanum Balaclava portus ad commeatum importandum foederatorum erat et hic die 25 Octobris 1854 proelium copiarum Russicorum altera et Francicorum atque Britannorum ex altera parte factum est. Hic et clara Impetus alae levis factus est. Neutra autem pars victoriam hoc die parere potuit.

Anno 1954 Balaclava pars Ucrainae et anno 1991 pars ab Unione Sovietica nunc liberae rei publicae facta est.

[recensere] Nexus externi


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis