Eupatoria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Eupatoriae

Eupatoria[1] (Russice Евпатория, Ucrainice Євпаторія), olim Coslovia[2] (Tatarice Crimense Kezlev, Кезлев), est urbs in Crimaea (cuius adiunctio ad Russiam, anno 2014 perfecta, non recognita est ab Ucraina, Crimaeam sibi postulanti) ad litus Ponti Euxini sita. 125 777 incolarum (anno 2012) habet. Locus curationis notus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs a Graecis saeculo 6 a.C.n. nomine Kerkinitis (Κερκινίτης) condita est. Kerkinitis aliquoties a Scythis occupabatur. Destructa est, cum Hunni saeculo 4 invaserunt.

Meschita Cuma Cami, seu Han Cami, annis 15521564 secundum proiectum Sinanis Architecti Cosloviae constructa.

Postquam Imperium Ottomanicum anno 1475 litus Crimaeanum cepit, loco Kerkinitidis priscae constructa est arx Coslovia (Turcice Gözleve). Facta est una maximarum urbium Tartariae Precopensis vel Chanatus Crimensis, portus atque sedes commercii magni valoris.

Cum Chanatus Crimensis adiunctus est ad Imperium Russicum, Coslovia urbs decreto imperatricis Catharinae II, anno 1784, in honorem Mithridatis VI Eupatri regis Ponti (qui incolis Kerkinitidis contra Scythos adiuvabat) nomen hodiernum accepit. Anno 1854 urbs inter Bellum Crimaeanum breviter a copiis Franco-Britannicis occupata est. Fine saeculi 19 Eupatoria facta est locus curationis notus. Tempore Belli Magni Patrii annis 19411944 a copiis Germanicis occupabatur.

Eupatoria ex aeroplano visa
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Eupatoriam spectant.