Foedus apud Trianonium sanctum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Versaliae, castellum Trianon maius, la Galerie des Cotelles anno 1920 pridie Nonas Iunias, hora sedecima post meridiem minuto tricesimo.


CLXI. Commentarius. Foederata et Consociantia Gubernia ostendunt et Hungaria fatetur Hungariam eiusque socios, clades damnaque inferentes, eos clades damnaque praestare, quos Foederata et Consociantia Gubernia, suique cives Austriae-Hungariae suorumque sociorum impetu ad eos vi coacti belli consequentia pertulerunt.

—Foedus apud Trianon sanctum

Foedus apud Trianonium sanctum seu Foedus Trianoniense est pactum, quod Bellum Mundanum Primum composuit, potestatesque foederatae cum Hungaria faciendum curaverunt, quod inter alia Imperii Austro-Hungarici dissolutae causa fines designavit Hungariae, Austriae, Dacoromaniae, recensque constatura Bohemoslovaciae atque Regni Serbi, Croati et Slovenae. (De Austriae finibus agitur etiam Foedus apud Sanctum Germanum in Laya factum)

Foedus Trianonense Alexandri Simonyi-Semadam gubernii vere anni 1920 creati duobus sociis civilitate parvae auctoritatis subscriptum est, mox locum eorum primum administratione reipublicae Pauli Teleki a tredecimo Kalendas Augustas, id est Iulio 19, suscepit.

Conventum praeter novas fines Hungariae (Regni Hungariae) determinatas moderatum est numerum copiarum Hungaricarum in 35 000 homines, prohibueruntque quominus arma gravia aeriamque classem habeant. Complectitur etiam eo tempore conficti Societatis Civitatum tabulas initiales. Anno 1920, pridie Nonas Iunias secundum Budapestiniense tempus sedecima hora post meridiem minuto secundo et tricesimo minuto foedus subscriptum est in campo Versaliarum castelli Trianon maioris, qui a Francogallicis Galerie des Cotelles appellatus est.

Non subscripserunt Civitates Foederatae Americae, potestas foederata in bello mundano, quae non sunt socius Societatis Civitatum.

CFA et Hungaria postea Vasingtoniae pacem composuit: Textus foederis consentit cum Trianonensi, nisi parte commentariorum Societatem Civitatum pertinentium.

Foedus Trianonense saepe dictatum nominatum est, et nunc nominatur, et subscriptores et sub legis vincula subicientes, ut pax composita necessitas victorum victis nata esse demonstretur.

Index

Priora [recensere]

Pauli Teleki primi ministri, geographi praeclara tabula rubra de nationalitatum divisione anno 1910.
Nationalitates in terra Austrohungariae. Fons: William R. Shepherd, Historical Atlas (1911)
Terrae devictae et rursus occupatae in tempore Reipublicae Sovieticae Hungariae

Bello mundano primo in pacto Londinii composito (1915) potestates foederatae Serbiae terras promiserunt. Anno 1916 clam Transsilvania et Hungaria occidentalis usque ad limitem Vásárosnamény-Debrecini-Csongrádi-Tisiae Dacoromaniae promissae sunt, si Austrohungariae bellum denuntiaret. Dacoromania fere statim superata pacem privatam Imperio Austro-Hungarico composuit, sola verum in diebus ultimis belli mundani rursus bellum gessit. Potestates Foederatae principio recusarunt fateri iustum postulationum Dacoromaniae.

Monarchiae civilitate nationalitatum non contenti principes, exempli gratia Eduardus Beneš, a minuto initii belli apud duces terrarum occidentalium vim exercuerunt Monarchiae comminutae civitatumque nationalium confictarum gratia. Foederatae potestates primo multinationalem, confoederativam monarchiam cogitarunt, mox autem evidens fuit Austrohungariam e Germania separare non posse, itaque sententiam Eduardi acceperunt.

Classis regens civilitatis Hungarica adhuc anni 1916 aestate graviter rationem non habuerunt cum stragis possibilitate. Mense Septempre finita Germania detrimentum acceperat apud aciem occidentalem, postea fine mensis Octobris Monarchiae exercitus devicit quoque in Italia. Fastidium in revolutinem versum est. Croatia-Slavonia distracta est a Regno Hungariae. Michaelis Károlyi gubernium copias dissolvit. Solus exercitus Siculus mansit potentia gravis millitaris. Bellum minore clade humana evadens Dacoromania, Serbia, Bohemoslovacia, quae adhuc non exsistat, cum potestatum foederatorum copiis et politica munitione ingressae sunt sine gravi resistentia in terras, quae a suis nationalitatibus incolebantur.

Romaniae, Serbiae, Bohemoslovaciae opus fuit ante foedus subscriptum, quae conficturae civitates finibus rem perfectam queant assequi. Veri enim simile fuit duces potestatum foederatorum copiis multae gravitatis eodem modo facturum fuisse.

Acta Potestatum Foederatarum Parvarum [recensere]

Introitum civitatum propinquarum pacto Belgradiensi fecit possibilem, quod Adalberto Linder subscriptum est anno 1913. Idibus Novembribus, hora tertia et vicesima post meridiem minuto quindecimo, procurator reipublicae administrationis Hungaricae. In hoc Hungaria confert ad invasionem potestatum foederatarum lineis demarcationis zonisque evacuatis. Dacoromanicae copiae iam Idibus Decembribus commotae sunt, (hoc tempore adhuc potestates foederatas simulantes [1], ad summam exercitu 5000–6000 principum invaserunt Transsilvaniam, continui ad solem occidentem profecti sunt.

Michael Károlyi anno 1918 secundo Nonas Ianuarias edictum instituit ad Hungaricum populum, tribunoque millitum, Fernando Vix, post postulationes principis Missionis Millitaris Foederatae Budapestiniensis.


Hungari!

Vix, in nomine copiarum foederatarum orientalium deposcit, ut manus Hungaricae a tota terra Slovacica detinerentur, quod gubernium Bohemoslovacicum potestas se interponendae manui Bohemico data est. Eodem tempore copiis Dacromanicis Transsilvaniae invasa, reipublicae administratio tradita est. Offendit in pacto, administratio verum non potest has postulationes et haec facta mutare. Administratio in nomine Rei Publicae Populi Hungarici sollemnis ostendit Hungariam necessitate nulla iura territorialia renuntiat. In iure iustitiaque permanebit. Obsequere necessitati, quoniam omnes vires tantum condicionem nostram corrumperet ante consilium conlaturum foederis. Integritas Hungaricarum terrarum saepe minitata erat exitio. Tamen reunita est. Desideramus, ut in futuro non solum natura nullius vitae, sed caritas fraterna cives Hungarice loquentes coniungat. Etiam hodie parati sumus sui iuris civitatem dare nobiscum viventibus nationibus. Liberam, democraticam orientalemque Helvetiam nobis factura est de Hungaria vetere. Cum populis ultra fines nostras viventibus constitutum amicitiae et pacis quaeremus speramusque. Administratio elaborat in mutatione democratica. Haec est etiam dominii reformatio. Hae erunt potestates nostra in futuro, et in saeculis futuris. Populorum concordia futura est. Stamus futurum ante orbem terrarum, qui ad futurum huius temporis magnopere contulerunt: in nomine rei publicae Hungarici populi:

Michael Károlyi

—Michaelis Károlyi proclamatio ad populum Hungaricum anno 1918. secundo Nonas Decembres [2]

Philippus Berthelot octavo Kalendas Ianuarias refert ad Michaelem Károlyi: Dacoromanicis copiis veniam accepit, ut lineas demarcationis, quae Idibus Novembribus praecepta sunt, transeant. Regnum Dacoromaniae iam Idibus Decembribus proclamavit unionem Transsilvaniae Romaniaeque.

Hungarica administratio mense Decembre dieque 20, demisit Exercitum Siculum a Claudiopoli, sic Dacoromanis Claudiopolis sine repugnatione occupatum est. Nuntii ferendi Hungariae certiorem fecit administrationis copias Dacoromanicas vix 5000–6000 principum, eiusque partem maior invalidam, moribusque eorum labiles esse. Secundum nuntiationem nonnullis cohortibus mutatis exercitum Dacoromanicum Charpatinum repugnare. Praeterea Michael Károlyi usque ad Ianuarium mense anno 1919 statim se recipienda decrevit.

Potestates ducentes termanatis lineis demarcationis continenter maiores terras dandas depoposcerunt. Anno 1919, mense Ianuario dieque 18. conferentia pacis componendae incepta est.

Eo tempore solis participibus civitatibus vicentibus, ibique praecipue (pertinens Hungariam), aguntur, quas terras Dacoromania, Serbia, Bohemoslovacia vindicat.

Expeditio in Vere ad Septentrionem [recensere]

Sigilium Hungaricum sub Romanico signo

Consequens negatarum litterarum a Fernando Vix 20 Martii 1919 creatarum, in cuius ratione paene usque ad Tisiam pareret Hungaria terram suam Romaniae, administratio Berinkey se abdicavit, cum errans cognosceretur Michaelis Károlyi praesidentis contentionem, quae ad creatam administrationem "socialisticam" tendebatur, prospere cedisse. Attamen ad vesperum natum est consilium de unione factionum democratatrum socialisticarum et communiscticarum, itaque de introductione dictaturae proletariae. Administrationis magistratum a Alexandro Garbai ductum Consilium Administrativum Rerum Novarum inierunt, de facto autem legatus rerum exterarum, qui vocatur Adalbertus Kun, habet imperium. Simul Aradini, tunc Szegedini Franciis occupanti administratio rerum novarum retrogardarum duce comitis Iulii Károlyi constituta suusque minister rerum millitarum Nicolaus Horthy creatus est. In omni secessu constituitur disciplina nova rei publicae, quam sola Sovietica Russia probavit, Millitia Rubra ordinata, bellumque gerere terris regni integritatem territorialem in periculum adducentibus temptata est. (vide Borealem expeditionem, et Hungaro-Romanicum bellum anno 1919). Atque contrariorum politicorum causa Exercitu Siculo res frumentarias telaque non firmavit, quod ad extremum ante Romaniae exercitum ad arma deponenda ducebatur, itaque sub Romaniae occupatione omnis terra Transtisiae. Hungarica Rubra Millitia Aurelio Stromfeld duce contigit orientalem partem Felvidék recapere, atque Zólyom et Érsekújvár a Bohemoslovacia.

Georgius Clemenceau litteras misit ad Consilium Administrativum, in quibus fassus est fines occidentales et orientales Hungariae, deposcitque ut Millitia Rubra de parte occidentali revocaretur, in permutatione verum Romani abirent de Transtisia, Hungaria invitatur ad Consilium Pacis. Duces proletariae dictaturae post longam disputationem consilium acceperunt.

Occupatio Romanica Hungariae [recensere]

Foederatarum potestatum postulationis satisficans incipitur recedere de Felvidék. Stromfeld renuntiavit, ad locum suum Franciscus Julier pervenit. Romanae turbae tamen non moventur de Tisia. Tum Respublica Hungariae Consiliorum cum Tisiae impetu armis voluit potestatem habere litteris, quae ob pretium autem invalidum turbarum diebus paucis corruit. Adalbertu Kun suique socii in tramine apagunt de regno.

Consequens Iulius Peidl creavit administrationem socalistarum democratarum communisticarumque, turbae verum Romanae Budapestinum invaserunt, Jaurinum et Vesprimia. Stephanus Friedrich - Iosephi principis iussu - milites a publica tutela auxilium habentes dimisit administrationem Hungaricam, tunc ipse novam constituit, quam verum foederetae potestates non probarunt.

Romania anno 1919 secundo Idibus Augustis ultimamtum instituit Iosepho principe. Secundum ultimatum Hungariae faciendum est quod Romania deposcit, amisit omnem materiam militarem et instrumenta militaria, Romania protegenda est apud habendam terram Bánát, ad unionem politicam constituendam in qua similiter ac Austrohungaria rex Romanus esset regnans Hungariae quoque.

Harrius Hill Bandholtz, illo die adveniens commissarius Americanus Iosepho principi hoc fassus est: "Animadvertendum est factum, quia non Vlachus commissarius liberii arbitrii tradidit (id est ultimatum), quiete mittere potest ei qui hoc misit, ut infernos adeat".

Conversio Horthiana [recensere]

Nicolaus Horthy quinto Kalendas Septembres ante vitam politicam viribus suis millitaribus ordinem in regno facere prodiit. "Hodie in conventu Horthy, princeps nautarum Austrohungariae declaravit paratum esse qui exercitum reordinaret posteaquam vim millitarem potitus erit."

Ille copias de militibus qui taedia communismi senserunt conquiserat, deinde suis cum gregibus millitum cum licentia habita in Transdanubium profectus est, praetorium autem in Siofok ordinavit. Georgius Russel Clerc magistratus Britannicus ad extremum convenit in eo, ut Budapestini post egressum Dacoromanorum Exercitus Militaris tradat inspectionem.

Notae [recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Foedus Trianonense apud Vicifontem.
  1. Anno 1919, sedecimo Idus Augustos, cum Consilium Pacis vocaret, ut Dacoromani Hungariae territoria relinquant, contra id argumentantur eos pactum non rupisse, quin pactum Belgradi factum scripserint, itaque iis non esse praestandum.
  2. Juhász Nagy Sándor: A magyar októberi forradalom története (1945)
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!