David Lloyd George
E Vicipaedia
David Lloyd George (Mamucii natus die 17 Ianuarii 1863 - obiit die 26 Martii 1945 in Llanystumdwy, Caernarfonshire) vir publicus Angliae Britanniarum Regni factionis liberalis fuit.
Index |
[recensere] Cursus honorum
Ab anno 1890 Lloyd George legatus concilii ignobilium Britanniae erat. Anno 1905 Administer mercaturae, ab anno 1908 cancellarius aerarii publici fuit. Bello Orbis Terrarum I 1915 Administer Telorum, 1916 Administer Belli erat. Paulo post, die 7 Decembris 1916, primus minister usque ad diem 22 Octobris 1922 Britanniam duxit.
[recensere] Consilia
[recensere] Res Internae
Primus homo publicus pauperibus auxilia socialia tulit. Oratione 30 Iulii 1909 in vico pauperum Londinii nomine "Limehouse" beneficia annua, cautiones periculorum promisit. Haec beneficia vectigalibus divitum augendis solvere voluit. Cum Concilium Nobilium has leges recusavisset, anno 1911 privilegia huius collegii valde diminuta sunt.
[recensere] Res externae
Quamquam initio bella gerenda recusavisset, ab anno 1911 propter controversias crescentes cum Germania ea futura esse concedit. Anno 1914, postquam Britannia bellum indicavit, in consilio ministrorum mansit et tum administrorum consilium omnibus factionibus compositum petivit. Hac de re cum Herberto Henrico Asquith primo ministro iurgavit atque eum coegit, ut magistratum reliquit. Hoc factum factionem liberalem divisit. Ipse primus minister bellum ducere perexit, Britanniam pro democratia Europae dimicare dixit. Bello finito Deliberatione de pace componenda Lutetiae facta inter Georgio Clemenceau praeside ministrorum Franciae, qui Germaniam victam dividere in animo habebat, et Woodrow Wilson, qui pacem placabilem petivit, consensum adipisci conatus est.
In Syria Franciam contra incolas adiuvit, qui libertatem postulaverant.
[recensere] Hibernia
Anno 1921 autonomiam Hiberniae recognovit.
[recensere] Recessus a magistratu
Anno 1922 Lloyd George propter controversias consiliorum in Turciam a magistaru recessit. Sed tamen ad annum 1945 legatus concilio ignoblium mansit. Tum Vinstonide Churchill suadente nobilitatus est.
[recensere] Nexus externus
| Vicicitatio habet citationes quae ad David Lloyd George spectant. |