Gabriel Princip

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gabriel Princip

Gabriel Princip (Serbice Gavrilo Princip, in abecedario Cyrillico Гаврило Принцип; natus in Obljaj apud Bosansko Grahovo Bosniae die 13 Iulii secundum calendarium Iulianum, die 25 Iulii secundum Gregorianum 1894; tuberculose mortuus captivus in Theresienstadt die 28 Aprilis 1918) fuit Serbus in Bosnia vivens, qui Seraii die 28 Iunii 1914 Franciscum Ferdinandum familiae Habsburgi, successorem imperatoris Francisci Iosephi I et Sophiam uxorem sclopeto necavit. Hoc scelus fuit causa qua Europa in arma in Bello Orbis Terrarum I consurrexit.[1]

Nexus externus [recensere]

Nota [recensere]

  1. Quae causa fuit consurgere in arma Europam AsiamqueVergilii Aen. 10, 90. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).

Bibliographia [recensere]

  • Wolfson, Robert, et John Laver. 2001. Years of Change: European History 1890–1990. Ed. 3a. Hodder Murray. ISBN 0-340-77526-2.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!