Bellum Civile Americanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Proelium Cedri Montis die 9 Aprilis 1862: Unionis Legio Crawford (dextra, copiae caeruleae) impetum in hostes Confoederationis (laeva, copias caesias) facit. Imago a Currier & Ives inter 1862 et 1872 divulgata.

Bellum Civile Americanum, rite Bellum Seditionis (Anglice: War of the Rebellion), vulgo Bellum Secessionale, et saepissime in civitatibus Meridianis Bellum inter Civitates, fuit bellum civile in Civitatibus Foederatis Americae gestum, fere a die 12 Aprilis 1861 praecipue ad paene eundem diem anno 1865. Undecim civitates serviles—civitates in Civitatibus Foederatis Meridionalibus servitutem sinentes—suam secessionem a Civitatibus Foederatis declaraverunt, Civitates Confoederatas Americae (vel Confoederatio, constituerunt, et Jefferson Davis duce, cum foederali Civitatum Foederatarum gubernatione (Unionem tum dicta) bellaverunt, quam omnes civitates liberae, quae servitutem interdixerunt) et quinque civitates finitimae (quae servitutem siverunt) in Septentrionalibus sustinuerunt.

In praesidentialibus Civitatum Foederatarum comitiis anni 1860, Factio Republicana, Abrahamo Lincoln duce, servitutis propagationi obstiterat praeter civitates ubi ea iam existebat. Republicanis his in comitiis victoribus, septem civitates Meridionales, etiam antequam Lincoln praeses inauguratus est (die 4 Martii 1861), suam secessionem ab Unione declaraverunt. Exeuntes ineuntesque Unionis gubernationes secessionem reicierunt, quam eae seditionem habuerunt.

Eventus comitiorum praesidentialium anni 1860 (Anglice): rubrae sunt civitates a Lincoln/Hamlin victae, virides civitates a Breckinridge/Lane victae, subrubrae civitates a Bell/Everett victae, et caerulea civitas a Douglas/Johnson victa. Numeri sunt suffragiorum cuiusque civitatis numeri electorales.

Bellum factum est die 12 Aprilis 1861, cum milites Confoederati praesidium Civitatum Foederatarum apud Castellum Sumter in Carolina Meridionali oppugnaverunt. Lincoln ergo postulavit exercitum voluntariorum ex quaque civitate conligi; quo facto, quattuor additae civitates secessionem declaraverunt. Ambae partes exercitus conlegerunt dum civitates finitimae mox in dicione Unionis fuerunt et naves Unionis obsidionem portuum meridionalium constituerunt. Mense Septembre 1862, Manumissionis Edictum a Lincoln effectum, finem servitutis propositum belli faciens, Britannicos a dimicatione deterruit. Robertus Eduardus Lee, dux Exercitus Virginiae Septentrionalis, proelia gravia in oriente vicit; sed aestate 1863, eius progressus in Septentrionalem ad Gettysburgum impeditus est, et in occidente, Unioni iterum post Obsidionem Vicksburgi fuit singulare Fluminis Mississippiensis imperium. Confoederatione nunc diffissa, Septentrionales hominum copiarumque opportunitates multum valere coeperunt anno 1864, dum Ulixes S. Grant, imperator Exercitus Unionis, proelia terendi Expeditionem Terrestrem appellata contra Lee commisit, et Gulielmus Tecumseh Sherman, alter Unionis dux, Atlanta Georgiae occupata, domus, ferrivias, et omnes belli copias omnino destruens, ad mare iter fecit. Postquam Lee, die 9 Aprilis 1865, se ad Grant apud Appomattox Court House dediderat, plurimi milites Confoederationis pugnare desierunt. Praeses Andreas Johnson seditionis finem in universum declaravit die 2 Aprilis 1866, et in Texia die 20 Augusti 1866 (Long 1971:696–697).

Bellum Civile Americanum fuit mortiferissimum reipublicae bellum: fere 620 000 militum mortui sunt, ignotis non militum numeris vulneratis aut necatis. Principales belli consequentiae fuerunt refectio Unionis, finis servitutis in Civitatibus Foederatis, et auctus potestatis gubernationis foederalis. Sociales, politicae, oeconomicae, phyleticaeque belli rationes Aetatem Reconstructionis, ad annum 1877 durantem, vehementer conformaverunt, et commutationes quae rempublicam creaverunt coniunctam mundi superpotentiam confecerunt.

Secessionis causae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Temporale eventuum qui ad Bellum Civile Americanum adduxerunt index

Simul in una republica praesentia Meridionalis qui servitutem sinebat et Septentrionalis qui servitutem repugnabat fecit ut veri simile atque adeo necessarium esset certamen erumpere internecivum. Lincoln leges foederales contra servitutem ubi servitus iam erat non posuit, sed in Oratione Domus Divisae, anno 1858 facta et mox late lecta, spem habuerat ut "sistatur addita [servitutis] expansio, et ponatur ubi animus hominum poterit requiescere in fide cursui ultimae eius exstinctionis."[1] Multum civilis disputationis annis 1850 expansionem servitutis in territoria novissime creata vehementius dixebat.[2][3][4] Veri simile erat omnia territoria ordinata fieri civitates liberae (eo tempore saepe free-soil states appellatae)—quod motum Meridionalem ad secessionem auxit. Viri politicae periti amborum Septentrionalis Meridionalisque sumpserunt servitutem, si expandere non potuit, marcescere et mori (McPherson 1988:241, 253).[5][6]

Meridionales metuerant ne se vim amissuri essent gubernationis foederalis ad eos qui servitutem repugnabant, et Septentrionales moleste tulerant vim quam Meridionales in gubernatione iam tractabant. Hae anxietates discrimen annis 1850 exeuntibus amplificabant. Discrepantiae regionales moribus servitutis, significatione democratiae, et meritis oeconomicis laboris liberi plantationumque servitutis effecerunt ut factiones Whig et "Nihil Scire" conciderent et novae factiones—inter quas Factio Soli Liberi (1848), Factio Republicana (1854), et Factio Unionis Constitutionalis (1860)—surgerent. Anno 1860, ultimae totius reipublicae partes, Factio Democratica, secundum fines regionales diffidit.

Alexander Hamiltonius Stephens

Septentrionales Meridionalesque a notionibus Thomae Jefferson pariter moti sunt. Meridionales vehementius dixerunt, quod attinuit ad servitutem, notiones iurum civitatum (Potter 1976:33–50),[7][8][9] quas Jefferson in Decretis de Kentuckia (Kentucky Resolutions) mentionem fecerat. Septentrionales vicissim, non exclusis Gulielmo Lloyd Garrison, feroce abolitionista, et Abrahamo Lincoln, moderato duce Republicano,[10] declarationem Jefferson "omnes homines gigni aequales" vehementius dixerunt; Lincoln etenim hanc sententiam in Oratione Gettysburgensi commemoravit.

Alexander Hamiltonius Stephens, futurus Vicarius Confoederationis Praeses, in Oratione Lapis Angularis apud Athenaeum Savannae Georgiae habita die 21 Martii 1861, paulum ante bellum, dixit[11] servitutem fuisse principalem secessionis causam.[12] Post cladem autem Confoederatorum, Stephens fuit unus ex ardentissimis Causae Amissae defensoribus.[13] Conspicua fuit discrepantia[14] inter argumentum Orationis Lapis Angularis et eius argumentum post bellum—quod servitus non fuit secessionis causa. Jefferson Davis quoque, Praeses Confoederationis, argumentum commutavit, a propositione belli a servitute, ad propositionem belli ab iuribus civitatum effecti. Cum Meridionales saepissime argumentis de iuribus civitatum usi sunt ut servitutem defenderent, ei nonnumquam postulaverunt ut leges totius reipublicae eorum res in Regulis Lintei in Os Iniecti et Lege Servorum Fugitivorum anni 1850 sustinerent. Quod attinet ad has quaestiones, Septentrionales iura eorum civitatum vicissim defendere voluerunt.[15]

Simon Legree et Uncle Tom: scaena in Uncle Tom's Cabin, celeberrima mythistoria abolitionista

Paene omnia inter regiones discrimina ad servitutem pertinuerunt. Exitus controversiae de Missuria, civitate servili, in Unionem admissa fuerunt Compromissum Missuriense anni 1820, Discrimen Nullificationis de Formula anni 1828 (quamquam vectigalia fuerunt parva post 1846,[16] et etiam res vectigales ad servitutem pertinuerunt[17][18][19][20]), regula lintei in os iniecti (quae in Congressu ab 1835 ad 1844 disputationes de fine servitutis prohibuit), acceptio Texiae civitatis servilis anno 1845, et Fatum Manifestum, argumentum novorum territoriorum acceptorum ubi servitus esset quaestio post Bellum Mexicorum et Americanorum (18461848), quod Compromissum anni 1850 consecutum est (Gienapp n.d.). Provisum Wilmot fuit virorum politicae peritorum septentrionalium conatus ad servitutem ex territoriis a Mexico captis excludendam. Uncle Tom’s Cabin, mythistoria a Harriet Beecher Stowe anno 1851 divulgata et mox in vulgus gratissima, Septentrionale odium in Legem Servorum Fugitivorum anni 1850 magnopere auxit (McPherson 1988:88–91).[21]

Edictum Ostend anni 1854 fuit improsper Septentrionalis conatus ad Cubam civitatem servilem in dicionem Civitatum Foederatarum redigendam. Systema Factionis Alterae eodem anno defectum est postquam Congressus sanxit Legem Kansiae-Nebraskae, qui Compromissi Missuriensis interdictum servitutis substituit pro dominatu populi, ut cives territorii legem servitutis statutae suffragio sciscant aut repugnent. Controversia Kansiae Crudae, de statu servitutis in Kansia Territorio, evolvit in grave suffragii fraude a Sceleratis Finium commissa, qui servitutem in Missuria sustinere voluerunt. Propter suffragiorum fraudem, praesides Franklinus Pierce et Iacobus Buchanan, qui Meridionali et Constitutioni Lecompton ut videtur faverunt, conati sunt admittere Kansiam civitatem servilem ad Unionem (Potter 1976:201–204, 299–327).

Internecio Paludis Cygnorum habetur ultimus gravis violentiae casus in Kansia Cruda ante initium Belli Civilis Americani.

Erupit etiam violentia ad statum servitutis in Kansia attingens in Bello Wakarusae (Potter 1976:208), Direptione Laurentii (Potter 1976:208–209), ferula verberatione Republicani Caroli Sumner a Preston Brooks in Senatu,[22] Internecione Pottawatomiae (Potter 1976:212–213), Proelio Atri Iacobi, Proelio Osawatomiae, et Internecione Paludis Cygnorum. Praeterea, Diiudicatio Dred Scott Iudicii Supremi anno 1857 servitutem in territoriis sivit, etiam ubi maior populi numerus servituti adversatus est, Kansia non excepta. Disceptationes Lincoln-Douglas anni 1858 mentionem aliquando fecerunt Dogmatis Freeport, a Stephano A. Douglas duce Democratico Septentrionali propositi ut Diiudicatio Dred Scott impedita esset—dogmatis quod, cum Douglas Constitutionem Lecompton in inritum redegerit, Factionem Democraticam Meriodionalem a Septentrionali disiunxit. Incursus Ioannis Brown, abolitionistae Septentrionalis, ad armamentarium apud Harpers Ferry anno 1859 fuit conatus ad rebellionem servorum instigandam (Potter 1976:356–384). Fissura in Factione Democratica anno 1860, Democratis Meridionalibus servitutem in territoriis postulantibus, separationem reipublicae complevit inter Septentrionalem et Meridionalem.

Aliae causae fuerunt sectionalismus, ab auctu servitutis in Meridionali amplificatus dum servitus in civitatibus Septentrionalibus deminuebatur, et varietates culturarum Septentrionalis et Meridionalis; sed plurimi historici hodierni, extremum Caroli Beard historici determinismum oeconomicum reicientes, oeconomias Septentrionalis et Meridionalis plerumque fuisse complementarias ponunt (Hofstadter 1969; Stampp 1981:198; Woodworth 1996:145, 151, 505, 512, 554, 557, 684). Separans servitutis effectus maximas denominationes religiosas (sectas Methodistam, Baptistam, et Presbyterianam) scidit (McPherson 1996:11). et pessimae servitutis crudelitates—verberatio, mutilatio, separatio familiarum—acerbas effecerunt controversias. Quod septem advenarum partes se in Septentrionali conlocabant Meridionalem auxit anxietatem (McPherson 1983). Electio Abrahami Lincoln anno 1860 omnem concordiae spem rescidit (Potter 1976:485). Novi conatus compromissi, Emendatione Corwin et Compromisso Crittenden non exclusis, defecerunt. Duces Meridionales metuebant ne Lincoln servitutis incrementum impediret et eam adversus exstinctionis cursum dirigeret. Civitates serviles, quae iam fuerunt minor Camerae Repraesentativorum pars, se nunc perpetuum habebantur numerum minorem in Senatu et Conlegio Electorale, contra Septentrionalem qui opes viresque consequebatur.

Servitus[recensere | fontem recensere]

Rogerius Brooke Taney, quintus Summus Iudex Civitatum Foederatarum (18361864)

Favor secessionis ad rationem plantationum in regione valide pertinebat. Primum igitur secesserunt civitates Meridionalis Inferioris (Deep South) quibus fuerunt maximi plantationum numeri. In Meridionalis Superiore, civitates serviles pauciores plantationes habentes—Arkansia, Carolina Septentrionalis, Tennesia, Virginia—secessionem reiciebant donec discrimen Castelli Sumter eas partes eligere coegit. Civitates finitimae habebant iam pauciores plantationes et numquam secesserunt (McPherson 1988:242, 255, 282–283; Potter 1976:503–505).[23][24]

Anno 1850, ratio Meridionalium alborum in familiis habitantium quae servos possidebant fuit quadriginta tres centesimae in Meridionali Inferiori, triginta sex centesimae in Meridionali Superiore, et viginti duae centesimae in civitibus finitimis quae plerumque pro Unione pugaverunt. In Meridionali Inferiori habitabant octoginta quinque centesimae dominorum qui centum vel plurimos servos possidebant, sed una centesima in civitatibus finitimis (Freehling 1965). Nonaginta quinque centesimae nigrorum in Meridionali habitabant, ubi ei erant tertia pars multitudinis, sed una centesima multitudinis Septentrionalis. Itaque, timor manumissionis erat maior in Meridionali quam in Septentrionali (McPherson 1996:15).

Diiudicatio Summi Iudicii in re Dred Scott v. Sandford (1857) controversiam inflammavit. Verba diiudicationis, a Rogerio B. Taney Summo Iudice scripta, dixerunt servos esse "tam inferiores quam eis non sunt iura ab homine albo observanda" (Potter 1976:275), et servitutem igitur posse in territoria extendi. Lincoln monuit "proximam diiudicationem Dred Scott[25] posse servitutem civitatibus septentrionalibus minitari."

Secessio incipit[recensere | fontem recensere]

Secessio Carolinae Meridianae[recensere | fontem recensere]

Praestans in auxilio nullificationis et secessionis civitas fuit Carolina Meridionalis, cuius legislatura Declarationem Praesentium Causarum Quae Secessionem Carolinae Meridionalis ex Unione Foederali Impellunt et Purgant die 24 Decembris 1860 sanxit. Haec opinionis professio iura civitatum meridianis servorum possessoribus reservavit dum iura civitatum septentrionalium conquesta esset quia civitates septentrionales, Lege Servorum Fugitivorum anni 1850 repugnata, eorum officia foederalia sub Constitutione rite non exsecutabant. Omnes praetentae iurum civitatum meridianarum violationes ad servitutem pertinuerunt.

Hiems secessionis[recensere | fontem recensere]

Antequam Lincoln praeses inauguratus est, septem civitates secessionem ex Unione declaraverant. Die 4 Februarii 1861, gubernationem Meridionalem, Civitates Confoederatas Americae, statuerunt (McPherson 1988:254). Castra foederalia et alias proprietates inter eorum fines occupaverunt sine efficaci oppositione Praesidis Iacobi Buchanan, cuius tempus muneris die 4 Martii 1861 finiturum erat. Buchanan enim dixit diiudicationem Dred Scott v. Sandford docuisse quod Meridionali non fuit secessionis causa, et Unionem "habitam esse perpetuam," sed putavit "potestatem viribus armorum ad civitatem cogendam ut in Unio (CFA)ne maneret" non fuisse inter "enumeratas potestates ad Congressum concessas."[26] Omne praesidium in Texia—quinta Exercitus Unionis pars—se copiis civitatis a Davide E. Twiggs imperatore dedita est, qui se ad Confoederationem subinde iunxit.

Muneribus Meridionalibus in Congressu relictis, secessio Republicanis licuit leges sancire consiliorum quae ante bellum Senatores Meridionales obstruxerant, inter ea Formula Morrilliana, collegia terrae concessae (Lege Morrill), Lex Fundorum, ferrivia trans continentem (Leges Ferriviarum Pacificarum), Lex Argentariarum Publicarum, et confirmatio notarum Civitatum Foederatarum a Lege Monetae Legitimae anni 1862. Praeterea, Lex Vectigalium anni 1861 vectigal in reditum ad pecunias bello capiendas ut bellum persolveretur imposuit.

Civitates Unionis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Unio (CFA)

Viginti tres civitates in Unione remanserunt: California, Cenomannica, Connecticuta, Delavaria, Illinoesia, Indiana, Iova, Kansia, Kentuckia, Massachusetta, Michigania, Minnesota, Missuria, Mons Viridis, Nova Hantescira, Nova Caesarea, Novum Eboracum, Ohium, Oregonia, Pennsilvania, Rhodensis Insula, Terra Maria, et Visconsinia. Per bellum, Nivata et Virginia Occidentalis factae sunt novae Unionis civitates. Tennesia et Ludoviciana in militarem Unionis dicionem non multo post belli initium redditae sunt. Territoria Coloratum, Dakota, Nebraska, Nivata, Novum Mexicum, Uta, et Vashingtonia pro Unione pugnaverunt. Nonnullae Indorum Americanorum tribus Confoederationi faverunt, ut Indiano Territorio (nunc Oklahomae) fuit suum parvum bellum civile.

Civitates Confoederatae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Civitates Confoederatae Americae

Secesserant ante Februarium 1861 septem civitates quae gossypium in Meridionali Inferiori colebant: primum Carolina Meridionalis, et tum Mississippia, Florida, Alabama, Georgia, Ludoviciana, et Texia. Hae civitates Civitates Confoederatas Americae die 4 Februarii 1861 creaverunt, Jefferson Davis praeside, et structuram gubernationis simillima structurae gubernationis Civitatum Foederatarum sanxerunt. Post oppugnationem Castelli Sumter, Praeses Lincoln exercitum voluntariorum ex quaque civitate poposcit. Duobus mensibus, secessionem declaraverunt et Confoederationem inierunt quattuor novae civitates Meridionales: Virginia, Arkansia, Carolina Septentrionalis, et Tennesia. Anno 1861 exeunte, Missuria et Kentuckia divisae sunt, quaque gubernationem pro Meridionali et pro Septentrionali habenti. Postea, die 20 Iunii 1863, Septentrionalis et occidentalis Virginiae pars ex Virginia secessit, et se ad Unionem iunxit, nova civitas Virginia Occidentalis nominata.

Civitates finitimae[recensere | fontem recensere]

Civitates finitimae in Unione fuerunt Virginia Occidentalis (quae ex Virginia exsecata facta est nova civitas), et quattuor ex quinque septentrionalissimis civitatibus servilibus (Terra Mariae, Delavaria, Missuria, et Kentuckia). Terrae Mariae erant permulti magistratus qui, Confoederationi faventes, tumultum in Baltimora contra Unionem et pontes combustos tolerabant. Iuribus belli a Lincoln declaratis et voluntariis postulatis, Vasingtoniam Baltimoramque properaverunt cives hostem propulsandum armati qui in Septentrionale exercuerant (McPherson 1988:284–287). Priusquam gubernatio Confoederationis quod accidebat intellexit, Lincoln, omnibus Terrae Mariae magistratibus in custodiam datis et sine iudicio retentis, totam Terram Mariae (et Vasingtoniam, separatam reipublicae formam), in dicionem potestatemque Unionis redegit.

Jefferson Davis, primus et solus Civitatum Confoederatarum Americae Praeses

In Missuria, constitutionalis de secessione conventus electus vehementer sententiam tulit ut civitas in Unione remaneret. Cum enim Claiborne F. Jackson gubernator, Confoederationi favens, cives armatos poposcit, oppugnati sunt a copiis foederalibus, Nathaniele Lyon duce, et post Rem Castrorum Jackson, Lyon gubernatorem reliquumque Praesidii Civitatis ad meridianam et occidentalem civitatis regionem eiecerunt. (Vide etiam Secessio Missuriae.) Conventus constitutionalis iterum convocatus, vacuum quod evenerat implens ut potestatem capiret, Unionista Missuriae administratio ad tempus (McPherson 1988:290–293) factus est.

Kentuckia non secessit, sed in tempus medium se gerere declaravit. Cum copiae Confoederationis civitatem intrarent, mense Septembre 1861, hic status exitum habuit, et civitas Unioni fidelitatem adfirmavit dum servitutem retinere conata est. Per incursum breve a copiis Confoederatis factum, homines Confoederationi consentientes conventum pro secessione ordinaverunt, gubernatorem inauguraverunt, et a Confoederatione accepti sunt; seditiosa autem administratio mox exsulata abiit, et numquam civitati moderata est (McPherson 1988:293–297).

Cum Virginia secederet, nova gubernatio Unionista Wheeling in urbe quadraginta novem comitatus rogavit ut die 24 Octobris 1861 edicto ad novam civitatem creandam suffragarentur. Quadgraginta unus comitatus paruerunt,[27] et quamquam minor civium numerus suffragium inierunt,[28] nova civitas, primo appellata "Kanawha," sed postremo "Virginia Occidentalis," ad Unionem die 20 Iunii 1863 admissa est. Comitatus Ieffersonius et Berkeleia ad civitatem eodem anno exeunte adiunctae sunt.[29]

Prospectus[recensere | fontem recensere]

Plusquam 10,000 concursus utriusque exercitus per bellum acciderunt, quorum quattuor decimae in Virginia et Tennesia (Boritt 1995:247). Quia commentarii separati quodque proelium grave et multa proelia levia memorant, hoc summarium meram praebet adumbrationem.

Bellum inceptum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Proelium Castelli Sumter

Victoria Republicana in praesidentialibus Civitatum Foederatarum comitiis anni 1860 Carolinae Meridionalis declarationem secessionis ex Unione cito excitavit. Ante Februarium 1861, sex plures civitates Meridionales secessionem declaraverant. Die 7 Februarii, hae septem civitates constitutionem in tempus pro Confoederatis Americae Civitatibus tulerunt, cuius caput apud Montgomery Alabamae statuerunt. Conventus Pacis anni 1861 ut discrimen dissolveretur Vasintoniae convenit, sed negotium male gessit. Octo aliae civitates serviles obtestationes ut se ad Confoederationem coniungerent reicierunt. Copiae Confoederatae plures castellas foederatas intus in suis finibus ceperunt. Praeses Buchanan has mollestias recusavit, sed responsum militarem non fecit, quamquam auxilium Castelli Sumter ex navi Stella Occidentali suppeditare conatus est, quae navis, a copiis Carolinae Meridionalis bombardata, antequam ad castellam advenire potuerat reverta est (McPherson 1988:234–266); gubernatores autem Massachusettae, Novi Eboraci, et Pennsilvaniae tela coemere et cives ad hostem propulsandem armatos exercere tacite coeperunt.

Die 4 Martii 1861, Abrahamus Lincoln inauguratus est praeses. In oratione aditiali, arguit Constitutionem esse "perfectiorem coniunctionem" quam Capita Confoederationis, pactum revera obligans; unde appellavit quamlibet secessionem "iure inritam."[30] Dixit se noluisse bellum civitatibus meridionalibus inferre, neque in animo habuisse servitutem terminare ubi iam esset, sed se vim adhibere ut possessionem rerum foederatarum conservet. Peroratio refectionem vinculorum coniunctionis oravit.

Civitates Meridionales legationes Vasintoniam miserunt qui solutionem rerum foederatarum foedusque pacis cum Civitatibus Foederatis facere obtulerunt; Lincoln autem, habens Confederationem esse gubernationem non legitimam, et foedus cum ea reapse confessionem eam esse gubernationem sui iuris, conloquia cum legatis Confoederatis reiecit (Potter 1976:572–573), sed Gulielmus H. Seward, Secretarius Civitatis, attamen conloquiis inconcessis obliquisque interfuit, quae improspere gesta sunt.

Castellum Sumter ante proelium et initium belli civilis
Vexillum Unionis apud Castellum Sumter per proelium sublatum

Castellum Sumter, prope urbe Carolopolitem Carolinae Meridionalis, Castellum Pickens, et Castellum Zachary Taylor fuerunt reliqua Unionis castella intus in finibus Confederationis, et Lincoln Castellum Sumter defensum constanter requisiit. Copiae administrationis Confoederatae, a Jefferson Davis Praeside Confoederato iussae et P. G. T. Beauregard imperatore ductae, castellum die 12 Aprilis bombardaverunt; quo facto, castelli praesidium proximo die indutias fecit et die 14 Aprilis se dedidit. Seditione ut videtur hactenus parva, Lincoln septuaginta quinque milia voluntariorum nonaginta dies poposcit ut ei castella recapiant Unionemque conservent (McPherson 1988:274). Homines Septentrionales postulationi ardenter obsecuti sunt. Nonnullos menses ante, nonnulli gubernatores Septentrionales suos milites publicos prudenter exercuerant, atque adeo copias movere proximo die coeperunt.[31] Armamentarium Libertatis attamen in Libertate Missuriae octo dies post Proelium Castelli Sumter a copiis Confoederatis captum est.

Quattuor civitates in Meridionale Superiori (Tennesia, Arkansia, Carolina Septentrionalis, et Virginia), quae iterum atque iterum proposita Confoederata reicierant, nunc recusaverunt ne eae copias contra vicinos mitterent, secessionem declaverunt, et se ad Confoederationem coniunxerunt. Ut Virginia compensaretur, caput Confoederationis Ricmondiam translatum est, in urbem quae mox signum Confoederationis facta esset. Urbs attamen locum tenebat quod facile vulnerari poterat, prope ferriviale rerum frumentariarum terminum (McPherson 1988:276–307). Quamquam Ricmondia circummunita erat, urbis commeatus imminuerentur postquam Sherman Atlantam capiret, et paene omnino interdicerentur cum Grant, Petersburg obsidens, ferrivias quae capiti Meridionali suppeditabant intercluderet.

Consilium Anacondae et Obsidio Confoederationis, 1861[recensere | fontem recensere]

Adumbratio de Scott Consilio Anacondae anni 1861 (Anglice).

Winfield Scott, Generalis et Imperator Exercitus Civitatum Foederatarum, Consilium Anacondae ad Meridionalem sanguine quam minimum fundendo subigendam excogitavit (McPherson 1988:333–335). Obsidionem putavit praecipuorum Confoederationis portuum res oeconomicas debilitare; inde Flumen Mississippium captum Meridionalem diffundere. Lincoln consilium ascivit, sed monitionem de praesenti Ricmondiae oppugnationem negavit.

Mense Maio 1861, Lincoln obsidionem omnium portuum Meridionalium confirmavit, et itaque ordinaria navigia ab regionibus externis ad Confoederationem terminavit. Captae violatorum naves oneraque vendebantur et lucra nautis Unionis dabantur, sed nautae Britannici liberabantur. Anno 1861 exeunte, obsidio plurimas naves intra Confoederationem prohibebat, et "Regem Gossypium" occlusens, oeconomiam Meridionalem pessum dabat. Mercatores Britannici parvas velocesque naves "cursores obsidionis" appellatas mox construebant, quae belli apparatus resque luxuriosas ex Bahamis, Bermuda, et Cuba intra Confoederationem vendebant et gossypium tabaccumque ibi emebant (McPherson 1988:378–380). Ad extremum, inopia frumenti et aliorum bonorum ab obsidio effecta, pabulatio exercituum Septentrionalium, et fruges ab exercitibus Meridionalibus imperatae hyperinflationem? et paniceas turbas in Confederatione communiter movebant (Heidler 2002:1651–1653).

Die 8 Martii 1862, Classis Confoederationis adgressa est Classem Unionis cum Virginia, ferrata navis bellica, obsidionem oppugnaret; contra naves ligneas videbatur invicta. Proximo die eae necesse fuit proelium committere cum nova navi bellica Monitor in Proelio Ferratarum (Anglice: Battle of the Ironclads) (McPherson 1988:373–377). Quo facto, concursus aequo marte finivit, sed Unioni reapse fuit victoria belli rationis bonae quia obsidio portuum durabat. Ultroque amisit Confoederatio Virginiam cum navis ne caperetur cogitate perforata submersaque est. Unio multa exempla Monitor construxit; Confoederatio autem, arte efficacium navium constructarum carens, naves bellicas ex Britannia adipisci conata est. Victoria Unionis in Proelio Castelli Fisher Altero mense Ianuario 1865 ultimum Meridionalis portum utilem inclusit, et tandem cursores obsidionis re non verbo superavit.

Theatrum Orientale, 1861–1863[recensere | fontem recensere]

Cohortales Unionis musici

Copiis Confoederationis apud Manassas Virginiae mense Iulio 1861 ferociter resistentibus, iter copiarum Unionis, Irvino McDowell Legionis Praefecto duce, in Proelio Bull Run Primo,? vel Primo Manassas,? reiectum est (McPherson 1988:339–345); quo facto, ei Vasintoniam adacti sunt a copiis Confoederatis, Iosepho E. Johnston et P. G. T. Beauregard ducibus. Quo in proelio Thomas Jackson Generalis agnomen Muri Lapidei (Anglice: Stonewall) accepit, quia contra copias Unionis ut videbatur quasi murus lapideus stetit (McPherson 1988:342). Congressus Civitatum Foederatarum, clade conturbatus, ne plures civitates serviles ab Unione abscederent, Sententiam Crittenden-Johnson die 25 Iulii eiusdem anni sanxit, quae adfirmavit bellum pugnatum esse ut Unio conservaretur, non ut servitudo finiretur.

Georgio B. McClellan Legionis Praefecto Exercitum Potomaci a die 26 Iulii imperante et conformante,[32] bellum anno 1862 serio coepit. Ipse, a Lincoln vehementer impulsus ut bellum inferretur, Virginiam primo vere 1862 per paeninsulam inter flumina Eboracum et Iacobum inter meridiem et solis ortum Ricmondiae oppugnavit. Quamquam exercitus McClellan portas Ricmondiae in Expeditione Paeninsulari attigit (McPherson 1988:424–427),[33][34] Johnston eius progressum in Proelio Septem Pinorum repressit; quo facto, Robertus E. Lee Generalis et ministri Iacobus Longstreet Murusque Lapideus Jackson in Proeliis Septem Dierum fecerunt ut McClellan se recipiat. Expeditio Virginiae Septentrionalis, quae Proelium Bull Run Alterum continuit, exitum in etiam alia Confoederationis victoria habuit (McPherson 1988:528–544). McClellan imperatum Halleck ut se Ioannis Pope Exercitum Virginiae augeret.

Confoederatio, a victoria Proelii Bull Run Alteri confirmata, primam Septentrionalium incursionem fecit cum Lee quadraginta quinque milia militum Exercitus Virginia Septentrionalis trans Flumen Potomacum in Terram Mariae die 5 Septembris transduxit. Commiserunt McClellan et Lee Proelium Antietam prope Sharpsburgum Terrae Mariae die 17 Septembris 1862, cruentissimo in militari Civitatum Foederatarum historia die. Exercitus Lee, iam primum repressus, ad Virginiam pedem rettulit antequam McClellan eum delere potesset. Antietam habetur victoria Unionis cum septentrionalem Lee incursionem contineret, et esset occasioni ut Lincoln Manumissionis Edictum nuntiaret (McPherson 1988:543–558).

Mortui Confoederationis milites prope murum lapidem apud Altitudines Marye (Marye's Heights) Fredericksburgi Virginiae, post Proelio Chancellorsvillae, mense Maio 1863, necati.

Cautissimo McClellan post Proelium Antietam non profecto, Ambrosius Burnside Legionis Praefectus pro eo substitutus est, qui mox in Proelio Fredericksburgi ad inritum redactus est (McPherson 1988:571–574), die 13 Decembris 1862, quando plus quam duodecim milia militum Unionis necati vel vulnerati sunt cum frustra milites Burnside hostes adversos apud Altitudines Marye identidem adgressi sint. Post hanc pugnam, Iosephus Hooker Legionis Praefectus pro Burnside substitutus est, qui quoque non potuit superare exercitum Lee, et se in Proelio Chancellorsvillae mense Maio 1863 dedecoravit (McPherson 1988:639–645).

Pro Hooker mense Iunio, Lee incursionem in fines Septentrionalis iterum facienti, Georgius Meade Legionis Praefectus substitutus est, qui in tridui pugna, Proelio Gettysburgi, a die 1 Iulii ad diem 3 Iulii 1863, invadentem Lee exercitum tandem superavit (McPherson 1988:653–663). Hoc fuit cruentissimum belli proelium, aliquando habitum belli punctum commutationis, cuius ultimus impetus grandis desperatissimusque, Impetus Pickett, die 3 Iulii, saepe memoratur plurimus Confoederationis aestus accessus (Anglice: the Confederacy's high-water mark), non solum quia fuit finis propositi Lee ad Vasintoniam ex septentrionali premendam, sed etiam quia Vicksburgum Mississippiae, arx potentiae fluviatilis, proximo die—die libertatis Civitatum Foederatarum—expugnatum est. Exercitus Virginiae Septentrionalis viginti octo milia casualitatum accepit; exercitus Unionis, viginti tres milia (McPherson 1988:664). Lincoln autem iratus est quod Meade recessum Meridionalem intercludere non potuerat, et post eius autumnalem expeditionem, quo nihil effectum est, ipse novos ex Theatro Occidentali duces petere statuit.

Theatrum Occidentale, 1861–1863[recensere | fontem recensere]

Proelium Iugi Pisorum Arcansiae, lithogramma a Kurz et Allison factum.

Licet copiae Confoederationis multos in Theatro Orientali successus haberent, in Occidentali saepe superatae sunt. Post Proelium Iugi Pisorum (Anglice Battle of Pea Ridge) in Arcansia, eae ex Missuria primis belli mensibus coacti sunt (McPherson 1988:404–405). Incursio Columbi Kentukiae ab exercitu Confoederationis, Leonida Polk duce, finivit Kentukiae neutralitatem, et populum se contra Confoederationem convertit. Nasvilla et media Tennesia ad Unionem anno 1862 ineunte ceciderunt.

Plurimum Mississippii Fluminis navibus Unionis apertum est cum copiae Unionis Insulam Decimam et Matritum Novum Missuriae et tunc Memphidem Tennesiae capirent. Mense Maio 1862, Classis Unionis Novam Aureliam sine difficultate cepit (McPherson 1988:418–420). Quo facto, copiae Unionis Mississippium Flumen usurpare poterant; solum Vicksburgum Mississippiae, urbs et arx militaris, Unionis imperia et potestates in omnem flumen impediebat.

Proelium Chickamaugae, lithogramma a Kurz et Allison anno 1890 factum.

Exercitus Meridionalis, Braxton Bragg duce, alteram Kentuckiae incursionem fecit, ubi Dominum Carolum Buell Legionis Praefectum in Proelio Perryvillae superavit (McPherson 1988:419–420); victoria autem fuit inutilis, nam Bragg, populo civitatis Confoederationem non iam suffragante, necesse fuit suum conatum liberationis Kentukiae continere. Ipse postremum a Gulielmo Rosecrans Legionis Praefecto in Proelio Fluminis Lapidum (Anglice: Battle of Stones River) in Tennesia aegre victus est (McPherson 1988:480–483).

Prospectus Theatri Occidentalis (Anglice).

Clara Confoederationis victoria in regione occidentali fuit Proelium Chickamaugae. Bragg, cum novis copiis a Iacobo Longstreet Legionis Praefecto ductis ex exercitu Lee in regione orientali, adversus heroicam Georgii Henrici Thomas Legionis Praefecti resistentiam, Rosecrans superavit, qui se Chattanoogam recepit, quam Bragg extemplo obsedit.

Ulixes S. Grant, gravissimus Unionis dux prudens reique militaris peritus in regione occidentali, insignes castrorum Henry et Donelson victorias reportavit, quibus Unio imperium in flumina Tennesiam et Cumberland adepta est. Proelia Shiloh (McPherson 1988:405–413) et in maius Vicksburgi (McPherson 1988:637–638) imperium Unionis in Flumen Mississippium confirmaverunt, et posterior pugna ergo habetur unum ex belli punctis commutationis. Grant, itinere ad Rosecrans succurrendum facto, Bragg in Proelio Chattanoogae Tertio devicit, copias Confoederationis ex Tennesia tandem expulit, et viam ad Atlantam ipsaque Confoederationis interiora aperuit (McPherson 1988:677–680).

Theatrum Trans-Mississippiense, 1861–1865[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Theatrum Trans-Mississippiense Belli Civilis Americani

Bellum tumultuarium fecit ut multum Missuriae sit locus pugnae; Missuria revera fuit tertia in ordine numeri proeliorum in quavis civitate per bellum.[35] Aliae occidentis civitates, quamquam remotae ab expeditionibus et proeliis in oriente, expertae sunt multa proelia levia. Proelia in regione occidentali bonam fidem erga Unionem confirmaverunt Missuriae, Territorii Indorum, et Territorii Novi Mexici. Incursiones Confoederationis in Territorium Novum Mexicum repulsae sunt anno 1862, et expeditio Unionis ad Territorium Indorum muniendum anno 1863 bene processit; prope belli finem attamen, Unionis Expeditio Fluminis Rubri ad inritum cecidit. Texia in dicione Confoederationis per bellum mansit, sed postquam expugnatio Vicksburgi (4 Iulii 1863) imperia et potestates in Flumen Mississippium Unioni dederat, est ab aliis Confoederationis partibus omnino seiuncta.

Bellum confectum, 1864–1865[recensere | fontem recensere]

Gulielmus Tecumseh Sherman, Legionis Praefectus, mense Maio 1865. Atrum in lacerto laevo redimiculum est mortis Lincoln Praesidis vestis lugubris. Imago a Matthaeo Brady facta.

Anno 1864 ineunte, Lincoln omnibus Unionis exercitibus praefecit imperatorem Grant, qui suum praesidium cum Exercitu Potomaci locavit, et Grant vicissim Gulielmum Tecumseh Sherman Legionis Praefectum plurimis occidentis exercitibus praefecit. Grant notionem totius belli plene intellegebat, et cum Lincoln et Sherman putabat solum summam copiarum Confoederatarum et eorum radicum oeconomicorum cladem finire posse bellum.[36] Eorum bellum erat totum, non tantum proeliatorum interfectorum, sed praediorum, pontum, ferriviarum, urbium, et domuum dirutarum.

Nathaniel P. Banks Legionis Praefectus. Adumbratio in Harper's Weekly 6 Decembris 1862 divulgata, de photographemate a Matthaeo Brady facto.

Grant late patentem rei gerendae ordinem composuit; ille commune excogitavit consilium quo Confoederatio quoquoversum incursa esset: iussit Georgium Meade et Beniaminum Butler duces movere contra Lee prope Ricmondia; Franciscum Sigel (et deinde Philippum Sheridan) Vallem Shenandoah oppugnare; Sherman Atlantam capere et iter ad mare (Oceanum Atlanticum) facere; Georgium Crook et Gulielmum W. Averell duces vexare ferrivias commeatus in Virginia Occidentali; et Nathanielem P. Banks Legionis Praefectum capere Mobile Alabamae.

Copiae Unionis in orientali decursum facere circum Lee conabantur, et nonnulla proelia pugnabant per illam decursus partem (Expeditionem Terrestrem). Consequentiae belli terendi in Proelio Vastitatis, Proelio Basilicae Spotsilvaniae (Anglice: Battle of Spotsylvania Court House), et Proelio Portus Frigidi (McPherson 1988:724–735) erant diras Unionis casualitates, sed impetus Unionis copias Confoederationis iterum atque iterum recidere cogebat. Conatus autem circumire Lee a meridionali deficiebat sub Butler, intra fluviatilem Bermudae Centum (Anglice: Bermuda Hundred) flexum inretito. Grant tenax, adversus damna mirabilia (plusquam sexaginta quinque milia casualitatum per fere quinquaginta dies) (McPherson 1988:741–742). Exercitum Virginiae Septentrionalis Ricmondiam versus premebat, quem ad Obsidionem Petersburgi compellebat, ubi hi duo exercitus grandes inter se bello fossarum (Anglice: trench warfare) plusquam novem menses confligebant.

Confoederatio se dedit[recensere | fontem recensere]

Imperatores Ulixes S. Grant (laeva) et Robertus E. Lee (dextra), ingeniosissimi belli adversarii.

Grant tandem invenit Philippum Sheridan Generalem, ducem satis infensum in Expeditionibus Vallis anni 1864 vincere, qui Iubalem A. Early Legationis Praefectum in serie proeliorum superavit, inter quas ultima et summa victoria apud Rivum Cedrorum (Anglice: Cedar Creek); inde Sheridan fecit ut destruere rustica Vallis Shenandoah fundamenta—belli ratio similis belli rationis quae Sherman in Georgia mox adhiberet (McPherson 1988:778–779).

Sherman ipse Chattanooga Atlantam iter faciens, Iosephum E. Johnston et Ioannem Bell Hood generales vicit. Casus Atlantae, die 2 Septembris 1864, auxilium in comitiis praesidentialibus mensis Novembris Lincoln Praesidi dedit (McPherson 1988:773–776). Hood urbis regione excessit ad Sherman commeatus minitandos et Tennesiam invadendam in Expeditione Franklini et Nasvillae (Anglice: Franklin-Nashville Campaign) (McPherson 1988:812–815), sed Ioannes M. Schofield Legionis Praefectus eum in Proelio Franklini Altero vicit, et Georgius Henricus Thomas in Proelio Nasvillae eum devicit et reapse eius exercitum destruxit.

Miles mortuus Petersburgi Virginiae anno 1865; photographema a Thoma C. Roche factum.

Atlanta excessa et commeatu relicto, exercitus Sherman iter ad mare fecit, quo copiae Unionis circa viginti centesimae praediorum in Georgia vastavit. Sherman Oceanum Atlanticum Savannae Georgiae mense Decembre 1864 attigit. Milia servorum liberatorum eius exercitum subsecuta sunt. Non fuerunt proelia maiora per iter. Sherman tum ad septentrionalem per Carolinam Meridionalem et Carolinam Septentrionalem advertit ut ad lineas Confoederationis accederat et exercitum Lee a meridionali premeret (McPherson 1988:825–830).

Interea exercitus Lee, casualitatibus transitionibusque magnopere imminutus, nunc erat multum minor quam exercitus Grant. Copiae Unionis victoriam magni momenti reportaverunt apud Quinque Furcas die 1 Aprilis; quo facto, Lee necesse fuit Petersburgum et Ricmondiam vacuefacere. Caput Confoederationis expugnatum est ab Unionis Corpore XXV, quod in copiis Aethiopibus consistebat (McPherson 1988:846–847). Reliquae Confoederationis copiae ad occidentem fugebant, et post cladem apud Rivum Sayler, bene intellexit Lee continuum cum Civitatibus Foederatis certamen nec belli ratione nec apparatu belli posse.

Deditiones Copiarum Confoederationis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Conclusio Belli Civilis Americani

Dedidit Lee eius Exercitum Virginiae Septentrionalis die 9 Aprilis 1865 apud Domum McLean in vico Appomattox Court House. Signo honoris et spe Confoederationis in Unionem cum bona pace reductae, Grant concessit ut Lee eius gladium praefecti et Viatorem equum retineret. Nocte 14 Aprilis 1865, Lincoln Praeses sclopeto percussus est; mane ipso obito, Andreas Johnson factus est praeses.

Inter res quae ad deditionem Lee duxerant fuit comprehensio praefectorum Ricardi S. Ewell et Ricardi H. Anderson die 6 Aprilis, post clades Meridionalem apud Rivum Sayler; insuper die 8 Aprilis, equitatus Unionis, Georgio Armstrong Custer Legionis Praefecto duce, tres ferriviales frumenti apparatusque militaris series apud Stationem Appomattox? ceperat.[37] Etiam die 9 Aprilis in Alabama, post damnum Confoederationis munimentorum in Proelio Castellae Hispanicae, exercitus Sancti Ioannis Richardson Liddell ducis se dedidit.

Die 21 Aprilis, Ioannis S. Mosby incursores Cohortis Quadragensimae Tertiae Equitatus Virginiae se exauctoraverunt. Die 26 Aprilis, Iosephus E. Johnston Generalis suum exercitum ad Sherman dedidit apud Locum Bennett Dunelmi Carolinae Septentrionalis. Se dederunt diebus 4 et 5 Maii partes (Anglice: departments) Confoederationis Alabamae et Mississippiae, occidentales Ludovicianae legiones, et Districtus Sinus. Praeses Confoederationis captus est die 10 Maii, cum partes Floridae et Georgiae Meridionalis quoque se dederunt. Geoffrius Meriwether Thompson Cohortis Praefectus suam cohortem proximo die dedidit. Die 12 Maii, copiae Georgiae septentrionalis se dederunt.

Die 23 Iunii 1865, apud Castrum Towson in regione Nationis Choctaw Territorii Oklahomae, Stand Watie Dux concordiam cum procuratoribus Unionis confirmavit, ultimus Confoederationis dux in campo pugnans. Shenandoah, ultima Confoederationis navis, dedita est die 6 Novembris 1865 in Liverpolio Angliae. Hae deditiones fuerunt conclusio belli.

Servitus per bellum[recensere | fontem recensere]

Petrus, vir in servitutem Rubribaculi Ludovicianae redactus, cuius cicatrices perversum custodis usum consecutae sunt. Photographema anno 1863 factum. In U.S. National Archives and Records Administration.

Bello ineunte, aliqui Unionis imperatores putabant sese necesse esse servos effugientis eorum dominis reddere. Ante annum 1862, cum apparebat bellum esse longinquum, quaestio servitutis est longe lateque diffusa, nam ex labore servorum oeconomia Meridionale et conatus militaris pependerunt. Coepit videri non iustum servitutem tueri sed commercium Meridionale obsidere et productionem Meridionalem destruere. Georgius Washingtonius Julian, delegatus Congressus, dixit servos "non posse neutrales. Operarios, si non milites, esse socios aut hominum seditiosorum aut Unionis" (McPherson 1988:495). Is et eius socii inter Republicanos Radicales Lincoln Praesidem urserunt ad servos cito manumittendos, cum Republicani moderati manumissionem gradualem compensatamque et colonizationem accipiebant (McPherson 1988:355, 494–6); attamen Capita Aenea (Anglice: Copperheads), civitates finitimae, et Democrati Bellicosi (Anglice: War Democrats) manumissioni repugnabant, sed civitates finitimae et Democrati Bellicosi post nonnullos menses eam acceperunt, partem totius belli, rei necessariae ut Unio conservaretur.

Anno 1861, Lincoln fasus est se metuere ne praematuri ad manumissionem conficiendam conatus defectionem civitatum finitimarum efficerent, et "amittere Kentuckiam esse paene eadem res ut totum amittere ludum."[38] Idcirco is mox contudit inceptum ad manumissionem factum a Simone Cameron Secretario Belli et ducibus Ioanne C. Frémont (in Missuria) et Davide Hunter (in Carolina Meridionali, Georgia, et Florida) ut fidelitatem civitatum finitimarum et Democratorum Bellicosorum retinerent.

Lincoln finitimas monuit civitates fieri extremum manumissionis genus si suum consilium—manumissionis compensatae colonizationisque voluntariae—reiceretur.[39] Solum Districtus Columbianus hoc consilium accepit. Lincoln Manumissionis Edictum ad consiliarios primum commemoravit die 21 Iulii 1862, cui William H. Seward, Secretarius Civitatis, dixit victoriae praestolari ante edictum divulgatum, quia aliter facere visum fuisse "noster extremus fugae ululatus."[40] Septembere 1862, Proelium Antietam? occasionem dedit, et Conventus Gubernationum Belli adiumentum edicti adiecit.[41] Lincoln iam divulgaverat epistolam—ad Horatium Greeley 22 Augusti 1862 scriptam—qua civitates finitimas adhortatus est eorum acceptionem manumissionis esse necessariam ut Unio conservaretur. Lincoln deinde dixit servitutem fuisse "nescio quomodo causam belli".[42]

Lincoln adumbrationem sui Manumissionis Edicti die 22 Septembris 1862 inter suos, et ultima eius verba in publico die 1 Ianuarii 1863 dispersit. In epistola ad A. G. Hodges, ipse suam opinionem exposuit: "Si servitus non sit iniusta, nihil est iniustum. . . . Verum tamen ego numquam accepi quod praefectura solutum ius publice agere ex hoc iudicio sensuque mihi contulit. . . . Nego me eventus temperavisse, sed aperte confiteor eventus me temperavisse."[43] Manumissionis Edictum, cum de praesidis potentia belli deduceretur, solum terras a Confoederatione eo tempore tentas comprehendit; edictum autem videbatur signum Unionis arbitrium manumissionis ad libertatis definitionem additae.[44] Lincoln etiam partes egit ut Congressus suffragatus esset Emendationi Tertiae Decimae,[45] quae manumissionem communem perennemque fecit.

Americani Africani servitute habiti actionem Lincoln non opperti sunt antequam fugierunt ut libertatem pone acies Unionis peterent. Initio belli, multi centum milia servorum ad exercitus Unionis effugierunt, praecipue in regionibus occupatis, sicut Nasvilla, Norfolcia, et Hampton Roads anno 1862 et postea Tennesia, linea itineris Sherman, etc. Tot Americani Africani ad regiones Unionis fugiebant ut imperatores militares castra et schola eis statuerent, ubi adulti et liberi—omnes legitime habiti merces vetitae (Anglice: contrabands)—legere et scribere discerent. Societas Missionariorum Americanorum auxilium dedit, ad Meridionalem praeceptores mittendo ut scholas Norfolciae et apud plantationes propinquas statuerent. Insuper, paene 200 000 Americanorum Africanorum pedibus classique stipendia merebant una cum copiis Unionis; plurimi fuerant servi.

"Bellum in Tennesia: internecio nigrorum Unionis militum post deditionem apud Castrum Pulvinum, die 12 Aprilis 1864."

Milites Meridionales ex contrario in servitutem redigebant nigros Exercitus Unionis captivos; glandibus flagitiose percutiebant milites nigros qui se in Proelio Castri Pulvini (Anglice: Battle of Fort Pillow) dedere conabantur (Catton 2001:335). Hae res fecerunt ut ambae partes pactum captivorum permutatorum dirimerent,[46] et adduxerunt Confoederationem ut numerum augeret carcerum sicut Carcer Andersonvilla in Georgia, ubi paene tredecim milia captivorum Unionis fame morboque necati sunt (McPherson 1988:791–798).

Contra inopia hominum, plurimi Confoederationis duces ante 1865 servis armatis ut militarent repugnabant, nam ei, ut bellum traherent, servis dumtaxat operariis abusi sunt. Howell Cobb ait, "Si servi bene militare possunt, nostra tota servitutis doctrina se fallit." Anno 1865, Patricius Cleburne et Robertus E. Lee Generales Meridionales proposuerunt ut servi armarentur, et Jefferson Davis ad extremum persuasus est accipere consilia servorum armatorum ut clades militaris vitata esset. Maximus autem Confoederationis exercitus apud Appomattox? se dedidit antequam hoc consilium confieri potuisset (McPherson 1988:831-837).

Manumissionis Edictum Meridionalem auxilii ex Britannia et Francia spem in inritum redegit. Clementia Lincoln civitates finitimas, Democratos Belli, et servos manumissos induxit ut pro Unione pugnarent (McPherson 1988:557–558, 563). Civitates finitimae in dicione Unionis—Kentukia, Missuria, Terra Mariae, Delavaria, et Virginia Occidentalis—a Manumissionis Edicto non comprehensae sunt, sed omnes, Kentukia et Delavaria exceptis, servitutem sua sponte aboleverunt.[47]

Minae interventionis aliarum civitatum[recensere | fontem recensere]

Gulielmus H. Seward, Secretarius Civitatum Civitatum Foederatarum, 1861–1869. Photographema circa 1861–1865.

Si Britannia et Francia pro Confoederatione bellum gessissent, civitatum meridionalium potestas libertatis ab Unione captae valde auxisset. Lincoln ergo et Gulielmus H. Seward, Secretarius Civitatis, hunc eventum avertere strenue conabantur: ne quaelibet respublica Confoederatas Civitates Americae publice novisset, bellum movere minitabantur. Anno 1861, duces meridionales, oeconomicam in Europa depressionem incipere sperantes quae fecisset ut Britannia bellum ad gossypium obtinendum gereret, naves gossypii sua voluntate vetabant. Haec "diplomatia gossypiii" improsper evenit: Europae praeterea erat gossypium, sed frugum defectiones in Europa annis 1860, 1861, et 1862 significatio frumenti exportationis ex civitatibus septentrionalibus magnopere amplificabat. Importatione frumenti ex civitatibus septentrionalibus a quarta summae parte paene ad dimidiam aucta, "Zea Rex" habebatur "esse Gossypio Rege potentior" (McPherson 1988:386).

Carolus Franciscus Adams, legatus Civitatum Foederatarum ad Britanniam missus.

Cum Britanniae inopia gossypii usu venit, rerum status solum ad tempus fuit, cultu aucto in Aegypto et India substituto. Bellum interea novam praebuit occasionem armamentariis, ferrariis, et navibus Britannicis quae arma transportabant.[48]

Carolus Franciscus Adams, legatus Civitatum Foederatarum ad Britanniam, fuit calidissumus ad causam Unionis promotam, et duces Britannici obsidionem provocare nolebant. Confoederatio nihilominus nonnullas naves bellicas ab structoribus navium in Britannia emit, quarum celeberrima, Alabama, conspicuam effecit noxam, et ad graves controversias post bellum duxit. Omnium tamen opinio contra servitutem viros politicae peritos Europaeos, praecipue in Britannia, compellebat. In conspectum e longinquo, dabatur bellum anno 1861 exeunte inter Civitates Foederatas et Britanniam de Re Trent (Anglice: Trent Affair), quia nautae Classis Civitatum Foederatarum Britannicam litterarum navem vaporariam (Anglice: mail steamer) conscenderant et duos Confoederationis legatos ceperant; Londinium autem, et Vasingtonia, legatis a Lincoln liberatis, haec impedimenta exoneraverunt.

Anno 1862, Britanni de pace conciliata deliberabant—quamquam etiam arbitrium subicere amicitiam cum Civitatibus Foederatis in periculum adduceret. Tradebatur Dominus Palmerston, hanc quaestionem considerans, librum Uncle Tom's Cabin ter legisse.[49] Unionis victoria in Proelio Antietam fecit ut homines Britannici hanc sententiam tardarent. Manumissionis Edictum porro Confoederationis adiutae periculum firmavit. Contra Confoederationis adfectum, comprehensio Mexici Franciam a bellando cum Unione deterruit. Post nonnullos belli annos, Civitates Confoederatae servitutem finitam obtulerunt si Britannia et Francia Confoederationem per diplomatiam probavissent, sed Londinium et Lutetia hanc sententiam serio deliberaverunt numquam.

Victoria et postea[recensere | fontem recensere]

Sunt inter rerum gestarum scriptores disceptatio contentioque num Confoederatio bellum conficere posset. Plurimi eruditi vehementius dicunt Unionem industriae numerique hominum opportunitatem habuisse quod superari non potuit. Actiones Confoederatas, argumentantur, cladem tantum tardavisse. Shelby Foote, historicus Meridianus, censuit: "Septentrionalis bellum solum una manu pugnavit. Si fuissent plures victoriae Meridianae, et multo plures, Septentrionalis ambabus manibus pugnavisset. Nego Meridianis umquam fuisse belli conficiendi facultas" (Ward 1990:272).

Confoederatio libertatem adsequi diutius durando quam Lincoln conata est; Atlanta autem casa, et McClellan in comitiis anni 1864 devicto, Meridionalis victoriae civilis spes finem habuit. Eo tempore, Lincoln auxilium civitatum finitarum, Democratorum Belli, servorum manumissorum, et Britanniae Franciaeque adeptus erat. Democratis et McClellan victis, Aenearios et eorum consilium pacis superavit (McPherson 1988:771–772). Invenit is praeterhac duces militares, praecipue inter eos Grant et Sherman, qui numerorum opportunitatem adhibebant. Praefecti generales sanguinem neglectentes bellum confecerunt. Ab anno 1864 exeunte, Meridionalis spe carebat.

Comparatio Unionis et Confoederationis
Unio Confoederatio
Numerus incolarum 22 100 000 (71%) 9 100 000 (29%)
Homines liberi 21 700 000 5 600 000
Servi in civitatibus finitimis, 1860 400 000 Ignotum
Servi Meridionales, 1860 Nil 3 500 000
Milites 2 100 000 (67%) 1 064 000 (33%)
Milia passuum ferrivialia 21 788 (71%) 8838 (29%)
Res manu factae 90% 10%
Productio armarum incendiarium 97% 3%
Fasces gossypii, 1860 Minimum 4 500 000
Fasces gossypii, 1864 Minimum 300 000
Exportatae CFA merces ante bellum 30% 70%

Iacobus McPherson historicus arguit opportunitatem hominibus facultatibusque victoriam Septentrionalem probabilem sed non inevitabilem fecisse. Confoederationi, ut vinceret, non necesse fuit territorium hostis invadere et capere, sed solum necesse fuit bellum defendendi gerere, ut Septentrionali pretium victoriae esse nimium magnum suaderet; Septentrionali autem necesse fuit magnos territorii hostis tractus devincere et idem tenere, exercitusque Confoederationis superare, ut Unio vinceret.[50]

Etiam gravis fuit Praesidis Lincoln eloquentia propositum reipublicae definiendi et eius sollertia civitates finitimas commovendi ut eae in causa Unionis perseverarent. Etsi tamen Lincoln ad manumissionem lente movebat, Manumissionis Edictum fuit efficax praesidis potentiarum belli usus.[51]

Oeconomia Septentrionalis, amplius industrializata quam Meridionalis, productionem armorum, munitionum, copiarum, et in rebus pecuniariis et transportatione adiuvit. Tabula has proprietates initio belli monstrat.[52] Varietates per bellum rapide crescebant, dum oeconomia Septentrionalis augebat, et terra Confoederationis se contrahens, oeconomia Meridionalis attenuebatur. Anno 1861, numerus incolarum Unionis fuit fere viginti duo millionae, et Confoederationis novem millionae; inter autem homines Meridionales fuerunt plusquam 3.5 millionae servorum et 5.5 millionae albi.[53]

Augebatur dissimilitudo dum Unio magis et magis terram Meridionalem praesidiis cohibebat, et Trans-Mississippiensem Confoederationis partem abscidit. Initio belli, Unio plusquam 80% navalium, navium vaporarium, navium fluminis, et classium cohibebat, quas magno navium structarum consilio amplificabat—quod Unioni facultatem fecit systematum fluviatilium regnatorum omniumque litorum Meridionalium obsessorum (McPherson 1988:313–316, 392–393). Excellentes urbium Unionis nexus ferriviarii copias commeatusque rapide et viliter moveri sinebant. Transportatio erat multum tardior et difficilior in Meridionali, qui non poterat suum rete ferriviarium augere, damnum reficere, etiam conservationem usitatam moliri.[54]

Quoniam Jefferson Davis efficientis sustinere coniunctiones cum gubernatoribus civitatum (praecipue Iosepho E. Brown Georgiae et Zebulon Baird Vance Carolinae Septentrionalis) non potuit, sua potestas facultatum regionum eductarum impediabatur (McPherson 1988:432–444). Confoederationis opinio quod oeconomia mundi a "Gossypio Rege" regebatur malum legationum opus generavit, sicut recusationem imponere gossypium in naves ante initium obsidionis.[55]

Manumissionis Edictum Americanos-Africanos—nigros liberos servosque effugientis—se cum Exercitu Unionis coniungere sivit, et fere 190 000 causam ultro susceperunt.[56] Servi manumissi officia praesidiorum plerumque faciebant, qui autem multa proelia annis 1864 et 1865 vere pugnabant.[57] Permulti advenae ex Europa se cum Exercitu Unionis coniungebant, fere 177 000 hominum in Germania natorum,[58] et 144 000 in Hibernia.

Reconstructio[recensere | fontem recensere]

Duces Septentrionales victoriam requirere plus quam intermissionem dimicationis consentiebant, et eam conficere duo belli consilia: secessionem omnino repudiari, et omnia servitutis genera aboleri. Ei inter se acriter discrepabant de normis horum consiliorum.

Reconstructio—bello ineunte coepta, anno 1877 finita—multiplices et cito commutantes rei publicae gerendae rationes requisiit. Stabilis eventus fuit tres emendationes Constitutionis Civitatum Foederatarum: Emendatio Tredecima, quae servitutem abolevit; Emendatio Quarta Decima, quae fides publicas civibus sine generis respectu aeque concessit; et Emendatio Quinta Decima, quae suffragii onera genere condita abolevit. Reconstructio in variis civitatibus variis temporibus finem habuit, in ultimis tribus a Compromisso anni 1877 confirmata.

Pro singulis de eversione fidum publicarum ab emendationibus Quarta Decima et Quinta Decima, vide:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Abrahami Lincoln "Oratio Domus Divisae," apud Springfield Illinoesiae die 16 Iunii 1858 habita.
  2. Shelby Foote, The Civil War: Fort Sumter to Perryville, p. 34.
  3. "Prevent, as far as possible, any of our friends from demoralizing themselves, and our cause, by entertaining propositions for compromise of any sort, on slavery extension. There is no possible compromise upon it, but which puts us under again, and leaves all our work to do over again. Whether it be a Mo. Line, or Eli Thayer's Pop. Sov. It is all the same. Let either be done, & immediately filibustering and extending slavery recommences. On that point hold firm, as with a chain of steel" (Abrahamus Lincoln ad Elihu B. Washburne, 13 Decembris 1860, in Glenn M. Linden, Voices from the Gathering Storm: The Coming of the American Civil War [2001, p. 236).
  4. "Let there be no compromise on the question of extending slavery. If there be, all our labor is lost, and, ere long, must be done again. The dangerous ground—that into which some of our friends have a hankering to run—is Pop. Sov. Have none of it. Stand firm. The tug has to come, & better now, than any time hereafter" (Abrahamus Lincoln ad Lyman Trumbull, 10 Decembris 1860).
  5. Declarationes Causarum Georgiae, 29 Ianuarii 1861 constitutae; Mississippiae, anno 1861 (die ignoto); Carolinae Meridionalis, 24 Decembris 1860 constitutae; Texiae, 2 Februarii 1861 constututae.
  6. "The New Heresy" in Southern Punch, ab John Wilford Overall editum die 19 Septembris 1864, fuit unus ex multis fontibus qui dixerunt Republicanam servitutis finitae spem esse metum Meridionalem: "Dogma nostrum est hoc: Pro libertatem pugnamus, ut nostra magna necessariaque servitutis institutio domestica conservetur."
  7. Potter arguit dogma iurum civitatum de causis (pagina 33) et variae "causae" culturales oeconomicaeque non posse separarari de quaestione servitutis.
  8. "Resolved, That the union of these States rests on the equality of rights and privileges among its members, and that it is especially the duty of the Senate, which represents the States in their sovereign capacity, to resist all attempts to discriminate either in relation to person or property, so as, in the Territories—which are the common possession of the United States—to give advantages to the citizens of one State which are not equally secured to those of every other State" ("Jefferson Davis' Resolutions on the Relations of States, Senate Chamber, U.S. Capitol, February 2, 1860," The Papers of Jefferson Davis, 6:273–276).
  9. J. L. M. Curry, "The Perils and Duty of the South," oratio Talladegae Alabamae habita die 26 Novembris 1860; unum ex plurimarum civitatum Meridionalium argumentis pro servitute defensa.
  10. In oratione Sicagi die 10 Decembris 1856 habita, Lincoln inquit: "We shall again be able not to declare, that 'all States as States, are equal,' nor yet that 'all citizens as citizens are equal,' but to renew the broader, better declaration, including both these and much more, that 'all men are created equal.'" Vide etiam epistulam Lincoln ad Henricum L. Pierce, 6 Aprilis 1859.
  11. s:en:Cornerstone Speech Locus ex oratione: 'The new constitution has put at rest, forever, all the agitating questions relating to our peculiar institution—African slavery as it exists amongst us—the proper status of the negro in our form of civilization. This was the immediate cause of the late rupture and present revolution. Jefferson in his forecast, had anticipated this, as the "rock upon which the old Union would split." He was right. What was conjecture with him, is now a realized fact. But whether he fully comprehended the great truth upon which that rock stood and stands, may be doubted. The prevailing ideas entertained by him and most of the leading statesmen at the time of the formation of the old constitution, were that the enslavement of the African was in violation of the laws of nature; that it was wrong in principle, socially, morally, and politically. It was an evil they knew not well how to deal with, but the general opinion of the men of that day was that, somehow or other in the order of Providence, the institution would be evanescent and pass away. This idea, though not incorporated in the constitution, was the prevailing idea at that time. The constitution, it is true, secured every essential guarantee to the institution while it should last, and hence no argument can be justly urged against the constitutional guarantees thus secured, because of the common sentiment of the day. Those ideas, however, were fundamentally wrong. They rested upon the assumption of the equality of races. This was an error. It was a sandy foundation, and the government built upon it fell when the "storm came and the wind blew." ¶ Our new government is founded upon exactly the opposite idea; its foundations are laid, its corner- stone rests upon the great truth, that the negro is not equal to the white man; that slavery—subordination to the superior race—is his natural and normal condition. [Applause.] '
  12. Stampp, The Causes of the Civil War, pp. 152–153 (Oratio Lapis Angularis). Stampp dixit hanc orationem fuisse "in striking contrast to his postwar constitutional interpretation."
  13. Stampp, The Causes of the Civil War, pp. 63–65 ("A Constitutional View of the Late War Between the States"). Stampp used the following quote to illustrate the fact that, after Confederate defeat, Stephens argued that the war was caused not by slavery but by states' rights controversies: "It is a postulate, with many writers of this day, that the late War was the result of two opposing ideas, or principles, upon the subject of African Slavery. Between these, according to their theory, sprung the 'irrepressible conflict,' in principle, which ended in the terrible conflict in arms. Those who assume this postulate, and so theorize upon it, are but superficial observers. ¶ That the war had its origin in opposing principles, which in their action upon the conduct of men, produced the ultimate conflict of arms, may be assumed as an unquestionable fact. But the opposing principles which produced these results in physical action were of a very different character from those assumed in the postulate. They lay in the organic Structure of the Government of the States . . . between the supporters of a strictly Federative Government, on the one side, and a thoroughly National one, on the other."
  14. Inquit James McPherson in libro This Mighty Scourge: "After the war, however, Davis and Stephens changed their tune. By the time they wrote their histories of the Confederacy, slavery was gone with the wind—a dead and discredited institution. To concede that the Confederacy had broken up the United States and launched a war that killed 620,000 Americans in a vain attempt to keep four million people in bondage would not confer honor on their lost cause" (p. 4).
  15. De aliis secessionis explanationibus, James McPherson inquit "While one or more of these interpretations remain popular among the Sons of Confederate Veterans and other Southern heritage groups, few professional historians now subscribe to them. Of all these interpretations, the state's-rights argument is perhaps the weakest. It fails to ask the question, state's rights for what purpose? State's rights, or sovereignty, was always more a means than an end, an instrument to achieve a certain goal more than a principle" (This Mighty Scourge, p. 7).
  16. Allan Nevins, Ordeal of the Union: A House Dividing: 1852–1857, pp. 267–269.
  17. Freehling 1965:297; Willentz 388.
  18. Die 13 Martii 1833, Rhett inquit: "A people, owning slaves, are mad, or worse than mad, who do not hold their destinies in their own hands. . . . Every stride of this Government, over your rights, brings it nearer and nearer to your peculiar policy. . . . The whole world are in arms against your institutions. . . . Let Gentlemen not be deceived. It is not the Tariff—not Internal Improvement—nor yet the Force bill, which constitutes the great evil against which we are contending. . . . These are but the forms in which the despotic nature of the government is evinced—but it is the despotism which constitutes the evil: and until this Government is made a limited Government . . . there is no liberty—no security for the South."
  19. Iam anno 1830, in medio Discrimine Nullificationis, Calhoun ius servorum habitorum appellavit principale ius minoris partis meridionalis quod denuntiabatur: "I consider the tariff act as the occasion, rather than the real cause of the present unhappy state of things. The truth can no longer be disguised, that the peculiar domestick [sic] institution of the Southern States and the consequent direction which that and her soil have given to her industry, has placed them in regard to taxation and appropriations in opposite relation to the majority of the Union, against the danger of which, if there be no protective power in the reserved rights of the states they must in the end be forced to rebel, or, submit to have their paramount interests sacrificed, their domestic institutions subordinated by Colonization and other schemes, and themselves and children reduced to wretchedness" (Ellis 1987:193). Vide etiam Freehling 1965:257.
  20. John Niven, de Calhouniana discriminis vectigalis descriptione, inquit: "Finally, the root of the nullification crisis was exposed. What had begun as a reaction to a depression in the cotton states, a slump that had been particularly severe in South Carolina, had rapidly resolved itself into an all-encompassing fear on the part of a majority of the planter elite class that the growing industrialization of the North, expressing itself politically through the majority will, would eventually demand emancipation, heedless of the social consequences" (John C. Calhoun and the Price of Union, 197).
  21. Plurimi eius domini servorum sunt "viri decori honestique, ipsi victimae" servitutis. Multum eius descriptionis suam notationem et memorias Meridionalium retulit. Ipsa dominos (cum Legree) appellat typos variorum generum erorum (Gerson, Harriet Beecher Stowe, 68; Stowe, Key to Uncle Tom's Cabin (1953:39)).
  22. Potter 1976:210–211; Fox Butterfield, All God's Children p. 17.
  23. William W. Freehling, The Road to Disunion: Secessionists at Bay 1776–1854, pp. 17-19. Freehling addit anno 1850, viginti unam centesimas nigrorum in civitatibus finitimis fuisse liberas, sed duas centesimas in Meridionale Inferiori et plusquam dimidium Meridionalis bonarum manu factarum in civitatibus finitimis factum fuisse, dum minus quam quintam in Meridionale Inferiori productam esse.
  24. Tabulae in McPherson 1988:101 de oeconomia Meridionali et 1988:236 de progressu secessionis etiam ad rem spectant.
  25. Prima Lincoln-Douglas disceptio Ottavae Illinoesiae die 21 Augusti 1858.
  26. Praesidis Iacobi Buchanan nuntius diei 8 Decembris 1860.
  27. Curry, Richard O. "A House Divided", pp. 149–150.
  28. "Now, Mr. President, to show you—and it needs but to look at the figures to satisfy the mind of every member-that even a majority of the people within the district of the thirty-nine counties have never come to the polls and expressed their sentiments in favor of a new State. In a voting population of some 40,000 or 50,000 we see a poll of only 17,627—and even some of them were in the [Union] army." Judge Chapman J. Stuart, Wheeling, 10 December 1861, "Debates and Proceedings of the First Constitutional Convention of West Virginia," 1:376.
  29. Virgil Lewis, "History and Government of West Virginia," 1973:191.
  30. Abrahami Lincoln "Prima Oratio Aditialis," Die Lunae, 4 Martii 1861.
  31. William Schouler, Massachusetts in the Civil War (1868); iterum divulgatus a Digital Scanning Inc., 2003. Vide librum in Google Books
  32. Is breve fuit omnium Unionis exercituum imperator, sed pro eo Henricus W. Halleck Legionis Praefectus mox substitutus est.
  33. Shelby Foote, The Civil War: Fort Sumter to Perryville, pp. 464–519.
  34. Bruce Catton, Terrible Swift Sword, pp. 263–296.
  35. Res Belli Civilis in Missuria, 1998.
  36. Mark E. Neely, Jr., "Was the Civil War a Total War?" Civil War History 50(2004):434ff.
  37. Davis, To Appomattox: Nine April Days, 1865, pp. 298, 322, 331-333, 359.
  38. Epistola ad O. H. Browning, 22 Septembris 1861.
  39. James McPherson, "The Gettysburg Lectures," in Lincoln the War President, ed. Gabor S. Boritt (n.d.), pp. 52-54; Gettysburg Civil War Institute Books.
  40. Stephen B. Oates, Abraham Lincoln: The Man Behind the Myths, page 106
  41. Anne Francis Pulling, Images of America: Altoona (2001), p. 10.
  42. Abrahamus Lincoln, Oratio Aditialis Altera, 4 Martii 1865. "One-eighth of the whole population were colored slaves, not distributed generally over the Union, but localized in the southern part of it. These slaves constituted a peculiar and powerful interest. All knew that this interest was somehow the cause of the war. To strengthen, perpetuate, and extend this interest was the object for which the insurgents would rend the Union even by war, while the Government claimed no right to do more than to restrict the territorial enlargement of it."
  43. Epistola ad A. G. Hodges, Aprile 1864.
  44. James McPherson, The War that Never Goes Away.
  45. James McPherson, "Who Freed the Slaves?" in Drawn With the Sword.
  46. Res Belli Civilis
  47. Douglas Harper, Slavery in Delaware (2003).
  48. Allen Nevins, War for the Union 1862–1863, pp. 263–264.
  49. Stephen B. Oates, The Approaching Fury: Voices of the Storm 1820–1861, p. 125.
  50. James McPherson, Why did the Confederacy Lose?
  51. Don Fehrenbacher, Lincoln's Wartime Leadership: The First Hundred Days (University of Illinois 2004), http://web.archive.org/20060513052953/www.historycooperative.org/journals/jala/9/fehrenbacher.html%7Cdate=2004%7Cpublisher=University of Illinois.
  52. Milia passuum ferrivialia ex Chauncey Depew, ed., One Hundred Years of American Commerce 1795–1895, p. 111. Pro aliis datis, vide 1860 US census et Susan B. Carter, ed., The Historical Statistics of the United States: Millennial Edition (5 vol.), 2006.
  53. H. W. Crocker III, Don't Tread on Me (New York: Crown Forum, 2006, ISBN 9781400053636), p. 162.
  54. David Stephen Heidler, ed., Encyclopedia of the American Civil War: A Political, Social, and Military History (2002), 1591–1598.
  55. David Stephen Heidler, ed., Encyclopedia of the American Civil War: A Political, Social, and Military History (2002), 598–603.
  56. Black Regiments (http://www.spartacus.schoolnet.co.uk/USACWcolored.htm).%3C
  57. Ira Berlin et al., eds. Freedom's Soldiers: The Black Military Experience in the Civil War (1998).
  58. Albert Bernhardt Faust, The German Element in the United States (1909) p. 523.
  59. Eric Foner, Reconstruction: America's Unfinished Revolution 1863-1877, Harper & Row, 1988.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri generales[recensere | fontem recensere]

  • Beringer, Richard E., Archer Jones, et Herman Hattaway. 1986a. The Elements of Confederate Defeat: Nationalism, War Aims, and Religion. Versio abbreviata.
  • Beringer, Richard E., Archer Jones, et Herman Hattaway. 1986b. Why the South Lost the Civil War.
  • Boritt, Gabor S., ed. 1995. War Comes Again. Oxford University Press. ISBN 9780195088458.
  • Catton, Bruce. 1960. The Civil War. American Heritage. ISBN 0828103054.
  • Catton, Bruce. 2001. Never Call Retreat. Londinii: Phoenix Press. ISBN 1842122916.
  • Davis, William C. 1983. The Imperiled Union, 1861–1865. 3 vol.
  • Donald, David, et al. 2001. The Civil War and Reconstruction.
  • Eicher, David J. 2001. The Longest Night: A Military History of the Civil War. ISBN 0684849445.
  • Ellis, Richard E. 1987. The Union at Risk: Jacksonian Democracy, States' Rights, and the Nullification Crisis.
  • Fellman, Michael, et al. 2007. This Terrible War: The Civil War and Its Aftermath. 2a ed.
  • Foote, Shelby. 1974. The Civil War: A Narrative. 3 vol. ISBN 0-394-74913-8.
  • Freehling, William W. 1965. Prelude to Civil War: The Nullification Crisis in South Carolina 1816–1836.
  • Gienapp, William E. N.d. "The Crisis of American Democracy: The Political System and the Coming of the Civil War." In Why the Civil War Came. Edidit Boritt.
  • McPherson, James M. 1983. "Antebellum Southern Exceptionalism: A New Look at an Old Question." Civil War History 29.
  • McPherson, James M. 1988. Battle Cry of Freedom: The Civil War Era. Oxford History of the United States. Oxford University Press. ISBN 0-19-503863-0.
  • McPherson, James M. 1992. Ordeal By Fire: The Civil War and Reconstruction. Ed. 2a
  • McPherson, James M. 1996. Drawn with the Sword: Reflections on the American Civil War. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195096797.
  • Nevins, Allan. 19471971 Ordeal of the Union. 8 vol.
    • 1. Fruits of Manifest Destiny, 1847–1852. 2. A House Dividing, 1852–1857. 3. Douglas, Buchanan, and Party Chaos, 1857–1859. 4. Prologue to Civil War, 1859–1861. 5. The Improvised War, 1861–1862. 6. War Becomes Revolution, 1862–1863. 7. The Organized War, 1863–1864. 8. The Organized War to Victory, 1864–1865.
  • Potter, David Morris. 1976. The Impending Crisis: 1848–1861. Edidit Don E. Fehrenbacher. Novi Eboraci: Harper & Rowe. ISBN 0060134038.
  • Rhodes, James Ford. 1918. History of the Civil War, 1861–1865. Versio abbreviata.
  • Stampp, Kenneth M. 1981. The Imperiled Union: Essays on the Background of the Civil War.
  • Ward, Geoffrey C. 1990. The Civil War. [De serie televisifica a Ken Burns facta.]
  • Weigley, Russell Frank. 2004. A Great Civil War: A Military and Political History, 1861–1865.

Libri referentiae et bibliographiae[recensere | fontem recensere]

  • Blair, Jayne E. 2006. The Essential Civil War: A Handbook to the Battles, Armies, Navies And Commanders.
  • Carter, Alice E., et Richard Jensen. 2003. The Civil War on the Web: A Guide to the Very Best Sites. 2a ed.
  • Current, Richard N., et al., eds. 1993. Encyclopedia of the Confederacy. 4 vol. ISBN 0132759918.
  • Esposito, Vincent J. 1995. West Point Atlas of American Wars.
  • Faust, Patricia L., ed. 1986. Historical Times Illustrated Encyclopedia of the Civil War. ISBN 0061812617.
  • Heidler, David Stephen, ed. 2002. Encyclopedia of the American Civil War: A Political, Social, and Military History.
  • Long, E. B., cum Barbara Long. 1971. The Civil War Day by Day: An Almanac 1861-1865. Novi Eboraci: Doubleday.
  • Resch, John P., et al. 2005. Americans at War: Society, Culture and the Homefront, vol 2: 1816–1900.
  • Tulloch, Hugh. 1999. The Debate on the American Civil War Era.
  • Wagner, Margaret E., Gary W. Gallagher, et Paul Finkelman, eds. 2002. The Library of Congress Civil War Desk Reference.
  • Woodworth, Steven E., ed. 1996. American Civil War: A Handbook of Literature and Research. ISBN 0313290199.[1].

Biographiae[recensere | fontem recensere]

Historiographia[recensere | fontem recensere]

  • Hofstadter, Richard. 1969. The Progressive Historians: Turner, Beard, Parrington.

Milites[recensere | fontem recensere]

  • Berlin, Ira, et al., eds. 1998. Freedom's Soldiers: The Black Military Experience in the Civil War.
  • Hess, Earl J. 1997. The Union Soldier in Battle: Enduring the Ordeal of Combat.
  • McPherson, James. 1998. For Cause and Comrades: Why Men Fought in the Civil War.
  • Wiley, Bell Irvin. 1952. Life of Billy Yank: The Common Soldier of the Union. ISBN 0807104760.
  • Wiley, Bell Irvin. 1962. The Life of Johnny Reb: The Common Soldier of the Confederacy. ISBN 0807104752.

Proelia[recensere | fontem recensere]

  • Sears, Stephen W. 1983. Landscape Turned Red: The Battle of Antietam. Ticknor & Fields / Houghton Mifflin Co.

Fontes primarii[recensere | fontem recensere]

  • Commager, Henry Steele. 1950. The Blue and the Gray: The Story of the Civil War as Told by Participants.
  • Hesseltine, William B., ed. 1962. The Tragic Conflict: The Civil War and Reconstruction. Novi Eboraci: G. Braziller.
  • Linden, Glenn M. 2001. Voices from the Gathering Storm: The Coming of the American Civil War. Rowman & Littlefield. ISBN 0842029990. liber apud books.google.com
  • Woodward, C. Vann, ed. 1981. Mary Chesnut's Civil War. Portus Novus: Yale University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg