Direptio Laurentii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ruinae "Free State Hotel" post oppugnationem
"Old Sacramento Cannon" a militibus Civitatum Foederatarum per Bellum Mexicanum-Americanum anno 1847 capta et ad Armamentarium Libertatis adlata.

Direptio Laurentii aestate anni 1856 magnum bellum clandestinum in Kansia Territorio auxit, quod mox appellatum est Kansia Cruda.

Laurentius, a colonis servitutem repugnantibus anno 1854 conditus, multis cum auxilio Societatis Emigrantibus Adiuvandis Novae Angliae (Anglice: New England Emigrant Aid Company), mox factus est caput violentiae pro servitute in Kansia. Colonia mense Decembre 1855 obsessa est, sed eo tempore non oppugnata. Glande vulneratio Samuelis Jones, Praetoris Douglas Comitatus, die 23 Aprilis 1856, cum colonios civitatis liberae Laurentii in custodiam dare conabatur, habetur praesens violentiae causa.[1] Jones vulnerato ab incolis Laurentii expulso, J. B. Donaldson, aedilis foederalis (federal marshall), die 11 Maii pronuntiavit hanc actionem interpellavisse effectionem mandatorum (warrants) contra legislaturam civitatis liberae, quae abolitionistae contra leges constituerant ut ei gubernationem territorialem opponerent. Jones Praetor, persequens hanc pronuntiationem et declarationem iudicum inquirentium (grand jury) quod Free State Hotel Laurentii revera aedificata est arx militaris, exercitum 750 Meridionales conlegit ut ei Laurentium vadeant coloniam intratum, cives armis exutum, coloniae prela fractum, et Free State Hotel excisum.[2]

Die 23 Maii 1856, exercitus mille Meridionalium a Praetore Jones ductis proprius vicum convenerunt. Magnae copiae in Monte Oread conlocatae sunt, quae cannonas direxerunt ut eae locum immineant. Domus Caroli L. Robinson, habitatoris Laurentii et primi Kansiae Territorii gubernatoris, facta est praetorium aedilis tribunorumque militum exercitus. In quaque via in vicum ducenti et in ulteriore fluvii latere, manus militum dispositae sunt ut fuga ex impetu prohibeant. Copiae duo vexilla ostentabant: vexillum Civitatum Foederatarum, et vexillum sanguineum, super quo verba Southern-Rights 'Iura Meridionalia' inscripta erant.[3]

Milites duo tabularia actorum diurnorum inruperunt, prela fregerunt, et typos in fluvium coniecerunt. Ei postremum Free State Hotel exciderunt. Primum missile ex cannona in ulteriore Viae Massachusettae latere a David Rice Atchison emissum est, sed ab aedificio deerravit. Fere quinquaginta missilia tum emissa sunt, sed muros vix laeserunt. Deinceps milites conati sunt facere ut aedificium conlabatur: ei nonnulla dolia pulveris pyrii intus accenderunt, iterum sine effectu. Ad extremum, aedificium munitionibus incendiariis combusserunt. Quo facto, milites domus exspoliaverunt et per omnem vicum praedam fecerunt, atque adeo abientes privatam Robinson domum super Montem Oread deflagraverunt. Fuit unus casus: homo servituti favens a structura cadenti interfectus.[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Durwood Ball, Army Regulars on the Western Frontier, 1848-1861 (Norman: University of Oklahoma Press, 2001), 174.
  2. Ibid., p. 175; Jay Monaghan, Civil War on the Western Border, 1854-1865 (Lincoln: University of Nebraska Press, 1984), 57.
  3. Monaghan, Civil War on the Western Border, 58.
  4. Ross Drake, "The Law That Ripped America In Two," Smithsonian Magazine, 1 Maii 2004.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]