Dogma Freeport

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dogma Freeport (Anglice: Freeport Doctrine) est a Stephano A. Douglas dictum in altera Disceptationum Lincoln-Douglas, in vico Freeport Illinoesiae die 27 Augusti 1858 habita. Lincoln conatus erat facere ut Douglas eligeret aut institutum imperii popularis, a Lege Kansia-Nebraska positum, aut institutum rei Dred Scott v. Sandford, quae dixerat servitutem ex territoriis rite non posse excludi. Douglas autem distincte non elegit, sed posuit servitutem, contra diiudicationem Iudicii Supremi, ex quolibet territorio exterminari posse, civibus illius territorii commodas servituti leges sancire recusantibus; vicissim, si cives cuiuslibet territorii servituti faveant, leges servitutis continuationem statuere posse.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]