Manumissionis Edictum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vir diurnum legit cuius praescriptio est "Presidential Proclamation / Slavery"; Henricus Ludovicus Stephens, "watercolor" (circa 1863).

Manumissionis Edictum consistit in duobus iussis executivis a praeside Abrahamo Lincoln per Bellum Civile Americanum effectis. Primum, die 22 Septembris 1862 effectum, libertatem declaravit omnium servorum in quavis civitate Civitatum Confoederatarum Americae quae in Unionis dicionem ante diem 1 Ianuarii 1863 non rediret. Issum alterum, ipso die 1 Ianuarii 1863 effectum, decem civitates in quibus decretum esset efficax nominavit. Lincoln haec iussa executiva effecit per potestate "Imperatoris Exercitus Classisque" sub sectione altero Articuli Alteri Constitutionis Civitatum Foederatarum (Crowther 2000:651).

Prima Manumissionis Edicti lectio: Lincoln et sui congrediuntur.

Manumissionis Edictum eo tempore reprehensum est quia liberavit solum servos super quos Unioni non fuit potestas. Quamquam plurimi servi statim non liberati sunt, edictum milia servorum manumisit cum id factum esset efficax in partibus novem civitatum (ex decem, Texia excepta) ad quas pertinuit.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Reproductio Manumissionis Edicti apud National Underground Railroad Freedom Center Cincinnatopoli.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Harris, William C. 2001. "After the Emancipation Proclamation: Lincoln's Role in the Ending of Slavery." North & South 5(1), tabula in pagina 49.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Lincoln chartam "trump" deponit; pictura anno 1862 facta a Ioanne Tenniel, saepe iterum edita a prelo "Copperhead"; vide cornua.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Manumissio in iudicio hominum liberorum; pictura in Harper's Weekly anni 1865.