Arma ignifera

E Vicipaedia

(Redirectum de Sclopetum)

Pagina usque elaboratur...

Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.

"Libertas populum ducit," imago romantica, ab Eugenio Delacroix anno 1833 picta, multa sclopeta de Rebus Novis Francicis monstrans.

Arma ignifera[1] omnia arma designantur circumlatitia, quae proiectiles vi ignica mittunt.

Quod sclopetare dicitur actus quo proiectiles vi ignica mittantur, saepe sensu lattissimo homines omnia arma ignifera appellant sclopeta. Sensu autem stricto sclopetum[1][2][3] specialiter designat arma ignifera longa duabus manibus tenta quae glandes metallicas ignis vi eiciunt. Etiam sensu latissimo nonnulli auctores sclopeta appellant manuballistas.[1] [4] Sensu autem stricto, manuballistae maxime dicuntur arma medievalia Romana quae tela vi elastica eiciunt.

Inventum pulveris pyrii sclopetique Sinae saeculis 13-14 per totum orbem terrarum postea naturam belli et panoramam politicam magnopere commutaturum erat. Sclopeta potentia commenta, de quo usu milites facile doctuntur, omnia tegumina vincere potuerunt. Deinde, tam vilia facta sunt, ut saeculo duodevicensimo fere omnes ea habere possent. Sclopeta notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, de quo habemus, exempli gratia, deductionem Americanam et subsequentia independentiae bella, numerosas res novas gestas, bella Napoleonica, et Bellum Orbis Terrarum I et II, et cetera.

Saepe id dicitur, quod homines vi sclopeti facti sunt aequales.[5] Nam diu homines afflictati sclopetis armati assurecti bella contra afflictatores ubique gesserunt, sed ob sclopeta facti sunt potentiores non solum viri boni sed etiam malefici sicut tromocrates et greges criminales; quam ob rem multi (non solum tyranni) hodie volunt armorum frequentiam imminuere.

Index

[recensere] Genera

[recensere] Tormenta

[recensere] Arma duabus manibus tenta

[recensere] Arma una manu tenta

[recensere] Pinacotheca

[recensere] Nota

  1. 1.0 1.1 1.2 Glossarium Anglicum-Latinum non iam editum a Davide Morgan, Prof. Linguae Francogallicae.
  2. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
  3. Vide Words.
  4. 4.0 4.1 Sic Petrus Needham in suo Harrio Potter.
  5. Sic in America dicebantur saeculo undevicensimo, e Vicipaedia Anglica: (Anglice): "God made man; Samuel Colt made them equal." vel Latine "Deus hominem creavit; Samuel Colt eos fecit aequales."

[recensere] Alia coepta Vici

Vicimedia Communia plura habent quae ad Arma ignifera spectant.
Instrumenta personalia