Abrahamus Lincoln

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abrahamus Lincoln
Abraham Lincoln
Abrahamus Lincoln
16° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1861-1865
Antecessus a Iacobus Buchanan
Secutus a Andreas Johnson
Natus 12 Februarii 1809
Hodgenville, Kentukia
Obiit 15 Aprilis 1865
Vasingtonia, D.C.
Praeses vicarius Hannibal Hamlin (1861-1865)
Andreas Johnson (1865)
Factio Republicanus
Uxor Maria Todd Lincoln
Ars causidicus
finitor
tabellarius
Religio Nulla

Abrahamus Lincoln (in Hodgenville Kentukiae natus die 12 Februarii 1809; Vasingtonia, C.C. necatus die 15 Aprilis 1865), fuit decimus sextus Praeses Civitatum Foederatarum, a die 4 Martii 1861 ad suam caedem Aprile 1865. Servitudine abolito ab septemtrione, Civitates Foederatas feliciter ducebat per suarum discrimen maximum in Bellum Civile, Unionem conservans et servitutem in Civitatibus Foederatis abolens. Ante comitia anni 1860,[1] Lincoln, humili loco eruditus et a seipso maximam partem educatus, fuerat causidicus rusticus, legislator civitatis Illinoesiae, membrumque Camerae Representativorum Civitatum Foederatarum, et bis creationem ut senator in Senatu Civitatum Foederatarum improsper petivit. Lincoln fuit deditus, quamquam necessarie absens, coniunx paterque quattuor liberorum. Auctui servitutis candide adversatus,[2] nominationem Factionis Republicanae abstulit, et praeses electus est anno 1860, primus praeses Republicanus. Dum magistratum teneret, adsidue laborabat ut secessio Civitatum Confoederatarum Americae in bello civili devinciretur. Leges rationesque reipublicae gerendae quibus servitus abolita esset introduxit, Manumissionis Edictum anno 1863 edidit, et postremo urgebat ut Emendatio Tertia Decima Constitutionis Civitatum Foederatarum sanciretur. Sex dies postquam Robertus E. Lee, imperator Exercitum Virginiae Septentrionalis, se Ulixi S. Grant, imperatori Exercitus Civitatum Foederatarum, dederat, Lincoln factus est primus Civitatum Foederatarum praeses insidiis interfectus: mortifero ex sclopeto vulnere a Ioanne Wilkes Booth histrione in Theatro Ford die 14 Aprilis 1865 inflictus, insequenti die obiit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Harold Holzer "Lincoln's Legacy," American Heritage, hieme 2009.
  2. Goodwin, p. 91; Holzer, p. 232.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abrahamus Lincoln spectant.

Mille Paginae.png