Tennesia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tennesia
Vexillum Tennesiae Signum Tennesiae
Vexillum Tennesiae Signum Tennesiae
Agnomen: Civitas Voluntariorum
(Anglice:
Volunteer State)
Sententia: Cultio Commerciumque
(
Agriculture and Commerce)
Tabula Americae cum Tennesiae
Civitates aliae
Caput Nasburgum
Urbs maxima Memphis
Linguae publicae Anglica
Superficies  Ordo 36
 - Tota 109 247 km²
 - Terrae 106 846 km²
 - Aquae 2400 km²
 - % aqua 2.2
 - Latitudo 195 km
 - Longitudo 710 km
 - Locus (Sept-Medit) 35° Sept. ad 36°41' Sept.
 - Locus (Occ-Orient) 81°37' Occ. ad 90°28' Occ.
Numerus civium  Ordo 17
 - Total ([[ ]]) 6'403'353 (2011)
 - Densitas civium 60.00/km² (21)
Altitudo  
 - Altissima
2025 metra
 - Media 275 metra
 - Humillima 54 metra
Accessio  Die 1 Iunii 1796 (16)
Gubernator Gulielmus Haslam
Zona horaria UTC-6/-5
ISO 3166-2 US-TN
 Cursualis abbreviatio: TN

Tennesia, vel Tanasi,[1] est civitas in meridiana Civitatum Foederatarum Americae regione. Anno 1796, sexta decima civitas in Unione accessa facta est. Tennesia "Civitas Voluntariorum" appellatur, quod agnomen inter Bellum anni 1812 meritum, pro praeclara militum ex Tennesia voluntariorum parte acta, praecipue in Proelio Novae Aureliae.[2] Caput civitatis est Nasburgum; urbs maxima, Memphis.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tennesia octo alias civitates tangit: ad septentrionem Kentukiam et Virginiam; ad orientem Carolinam Septentrionalem; ad meridionam Georgiam, Alabamam, Mississippiam; ad occidentem Arcansiam et Missuriam in Fluvio Mississippio. Tennesia par numerum civitatum ut Missuriam tangit, maximum in Unione.

Civitas in tres partes a Fluvio Tennesio divisa est. Locus altissiumus est cacumen Domus Clingman, quod ad 2025 metra[3] situm ac locus altissimus in Tramite Appalachiano est. Locus infimus est Fluvius Mississippius in occidentali civitatis finibus. Medium geographicum in Murfreesburgo situm est, in Via Vetere Lascassae? (in itinere ab Universitate Civitatis Tennesiae Mediae).

Civitas etiam geographice legitimeque in tres Divisiones Grandes divisa est: Tennesiam Orientalem, Tennesiam Mediam, Tennesiam Occidentalem. Tennesia sex regiones physiographicas praecipuas habet: Iugum Caeruleum (Anglice: Blue Ridge), Regionem Iugi et Vallis Appalachianorum, Aequum Cumberlandium, Marginem Montanam, Pelvem Nasburgi, Planum Maritimum Sinus. Tennesia plurimos specus, plus quam 8350 adhuc tabulatos, in Civitatibus Foederatis tenet.

Tennesia Orientalis[recensere | fontem recensere]

Regio Iugi Caerulei in orientali Tennesiae fine iacet, Carolinam Septentrionalem tangens. Montes alti, Magnis Montibus Fumosis, Monte Chilhovii, Montibus Ferreis, et Iugo Unicoio comprehensis, hanc regionem distinguunt. Altitudo peraeque? ducta regionis Iugi Caerulei 1500 metra super maris aequor est. Domus Clingman hac in regione sita est.

Ab Iugo Caeruleo prope ad octaginta octo chiliometra extenditur regio Iugorum Valliumque, in qua multi amnes in alium influentes iuguntur et Fluvium Tennesium in Valle Tennesia faciunt. Haec regio vallibus fecundis tegitur, separatis a talis iugis silvosis qualis Monte Sinu et Monte Clinch. Regio occidentalis Vallis Tennesiae, ubi depressiones latiores et iuga inferiora fiunt, Valles Magna appellatur. In hac valle, multa oppida sunt et duae urbes, Knoxburgum et Chattanuga.

Tennesia Media[recensere | fontem recensere]

In occasum a Tennesia Orientali Aequum Cumberlandium iacet, quam regionem montes cacuminibus planis a vallibus profundis separatae tegunt. Altitudo Aequi Cumberlandii a 450 metris usque ad 550 metra super maris aequor discrepat. In occasum ab Aequo Cumberlandio est Margo Montana, campus editum quod Pelvem Nasburgi circumdat. Regio septentrionalis Marginis Montanae, fabricationi amplae tabaci nota, nonnumquam Aequum Puleii appellatur situmque in Kentukia Meridioccidentale praecipue est. Pelvem Nasburgi rus dives fecundaque et diversitas nativa bestiarum ferarum ampla distinguunt. Tennesia Media locus communis destinationis colonis Montes Appalachianos tradentibus erat parte saeculi duodevicesimi recente et saeculi undevicesimi antiqua. Helcium Natchesii? magni negotii commercio erat, ab Indis primo usa,? et Tennesiam Mediam cum oppido Natchesio in Fluvio Mississippio meridiano connectit. Hodie Helcium? Natchesii Via Helcii Natchesii scaenica appellatur.

Multi biologici urodelis regionis student quod diversitas ibi maior quam alicubi in Civitatibus Foederatis est. Quod esse exsistimatum est fontium purorum Appalachianorum causa quibus regio abundat. Aliae e Castaneis Americanis ultimis donec in hac regione crescunt atque arbores robigini resistentes alendo adhibentur.

Tennesia Occidentalis[recensere | fontem recensere]

In occasum a Margine Montana et Pelve Nasburgi est Planum Martimum Sinus, quod promuntorium Mississippii comprehendit. Planum Maritimum Sinus regio praecipua area in Tennesia est. Pars est regionis magnae geographicae quae a Sinu Mexici usque ad Illinoesiam meridianam tendit. In Tennesia, Planum Maritimum Sinus in tres partes divisum est quae a Fluvio Tennesio in oriente usque ad Fluvium Mississippium in occasum tendunt. Regio maxime orientalis, prope ad decem mille passibus (sedecem chilometra) in latum, ex terra collosa consistit quae praeter ripam occidentalem Fluvii Tennesii currit. In occasum ab hac lacinia terrae angusta regio consistit e collibus fluminibusque volventibus quae usque ad Memphem tendit; haec regio Tennesia Ima vel terra ima appellatur. In occasum a Tennesia Ima est Alluvio Mississippii, minus quam trecentas pedes (nonaginta metra) super planitem maris. Haec regio e campestriis, alluvionibus, paludibus consistens nonnumquam regio Delta appellatur.

Pleraque Tennesia Occidentalis terra Indorum Americanorum manebat, usque ad Cessionem Chicasaviam anno 1818, qua Chicasavi terra inter Fluvium Tennesium et Fluvium Mississippium cesserunt. Pars Cessionis Chicasaviae quae in Kentukia hodie iacet, Emptio Jacksoniana appellata.

Terrae Publicae[recensere | fontem recensere]

Has regiones dominatur curatque Ministerium Hortorum Foederis:

Quinquaginta quattuor horti civitatis aliqua 534 chiliometra quadrata tegentes atque Hortorum Foederis Montum Grandium Fumosarum et Silvae Foederis Cherociorum partes atque Horti Historici Foederis Hiatus Cumberlandii in Tennesia sunt. Venatores et peregrinatores Lacus Fuspedei, terrae motu principio factus, trahit; caudices et alia reliqua slivae quondam plenae, atque areola lotorum aquas vadosas tegens, lacui pulchritudinem prodigiosam dant.

Caelum[recensere | fontem recensere]

Pleraque civitas caelum humidum subtropicum habet, nisi montes altiores quae caelum humidum continentis habent. Sinus Mexici causa praecipua caelo Tennesiae est, pleroque imbre annuo civitatis a ventis meridianis effecto. Aestates calidas et hiemes clementes civitas multo imbre per annum solet habere. Peraeque imbris civitas cepit quinquaginta uncias (centum triginta cm) quotannis. Nivem capit a quinque unciis (tredecim cm) in occasu usque ad plus quam sedecim uncias (quadraginta una cm) in montibus altioribus orientalibus.[4]

Aestates in civitate solent calere, pleraque civitate circa 32° C aestate tempus peraequm habente. Noctes aestivae clementer frigere in Tennesia Orientale solent. Hiempes etiam clemere solent regionibus montuosis orienteque frigescentes. Nisi regionibus montuosis altissimis, pleraque civitas media nocte paene gelare solet.

Quamquam civitas satis procul ab ora est impulsum directum procellae vitatum, loci civitatis causa proximum est reliquis tempestatum tropicarum impelli qua supra terram hebescent et multum imbrem efficiunt. Peraequa civitas quinquaginta dies tempestatum tonitrosarum quotannis patitur, aliquae e quibus gravissimae esse possunt. Turbines per civitatem possunt, sed Tennesia Occidentale parum magis vulnerari potest.[5] quindecim turbines civitas peraeque patitur quotannis.[6] Turbines in Tennessia graves esse possunt, ac Tennesia maximam portionem totarum turbinum letalem foederis habet.[7] Tempestates hiemales nonnumquam aerumna sunt—inopiae nivem ablatum instrumentorum ac populi per nivem actum neque solentis neque parati causa ingravescant, quamquam tempestates gelidae probabliliores sunt. Nebula aeruma in partibus civitatis permanet, plerisque in Montibus Grandibus Fumosis praecipue.

Temperaturae Maximae et Minimae Solitae Menstruae Urbium Vararum? Tennesiae
Urbs Ian Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec
Chattanuga 9/-1 12/1 17/4 22/8 26/13 30/18 32/21 32/20 28/17 22/9 16/4 11/1
Knoxburgum 8/-2 11/0 16/4 21/8 24/13 29/18 31/20 30/19 27/16 21/9 15/4 10/0
Memphis 9/-1 12/2 17/7 22/11 27/16 31/21 33/23 33/22 29/18 24/11 17/6 11/1
Nasburgum 8/-2 11/-1 16/4 21/8 26/14 29/18 32/21 31/20 28/16 22/9 15/4 4/0
Iugum Querceum 8/-3 11/-1 16/3 21/7 26/12 29/17 31/19 31/18 27/15 22/8 15/2 9/-1
[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia antiqua[recensere | fontem recensere]

Ars Mississippiana, e concha sculpta, Tennesia Media effossa.

Regionem quae iam Tennesia appellatur primi Indi Americani antiqui abhinc paene undecim milia annorum constituerunt. Nomina gentium ignota quae regionem habitaverunt intra coloniam primam constitutam et Europaei adventum sunt, sed vices varias distinctas archaeologici nominaverunt, comprehensas Priscam, Silvaniam, Mississippianam. Quarum regna decessores fuerunt gentium Muscogiorum quae Vallem Fluvii Tennesiae habitaverant antequam Cherocii in fontes fluvii migraverunt.

Cum exploratores Hispanici primum regionem visitarent, a Ferdinando de Soto annis 15391543 ducti, regionem gentes Muscogii et Iucii habitaverunt. Fortasse morborum Europaeorum indigenas vastantium causa, Cherocii ad meridiem migraverunt de regione hodie Virginia appellata. Ut coloni Europaei in regionem pandebant, indigenae per vim in meridiem occasumque exacti sunt, Muscogiis, Iuciis, Chicasavis, Choctavis comprehensis.

Incipio Bello Rerum Novarum Americano, Castellum Vataugam in Vadis Sycamororum (Elizabethtonia hodierna) anno 1776 adorti sunt Scapham Trahens et factio Cherociorum bellum gerens (sive Chicamaugae colonis) Emptioni Transilvaniae adversa ac cum Fidelibus Britannicis foederata. Vitae multorum colonorum parsae sunt monitorum causa Sobrinae Scapham Trahentis quae appellatur Nancy Ward. Castellum limitis in ripis Fluvii Vataugae serius ut origo servivit Viribus Supramontanis trans Montes Grandes Fumoses iter facere parandis Militiam Britannicam adortum seriusque Proelio Montis Regis in Carolina Septentrionale victum.

Octo comitatus Carolinae Septentrionalis occidentalis (nunc partes Tennessiae) annis fere 1775/1780 ab illa civitate secesserunt et Civitatem Frankliniae abortivam constituerunt. Defecerunt accessum in Unione recipere, atque ante annum 1790 comitatus in Carolinam Septentrionalem iterum accessi sunt. Carolina Septentrionalis terra anno 1790 guberno? foederis cessit, subinde in Territorium Meridioccidentale constituta est. Ut coloni in occasum? in territorium novum Tennesiam moverant, civitas materna Carolinae Septentrionalis viam construere mandavit colonos in Colonias Cumberlandias ductum—a termino meridionale Montis Clinch in Tennesia Orientale usque ad Stationes Francogallicas (Nasburgum). "Via Carolinae Septentrionalis" sive "Helcium? Avery" nonnumquam sive "Via Vastitatis" appellabatur. Cum ista via per Hiatum Cumberlandium a Daniel Boone condita haec via non confundenda est.

In civitatem conversio[recensere | fontem recensere]

Tennesia in Unione ut civitas sexta decima anno 1796 accessa est.

Musica[recensere | fontem recensere]

Tennesia duabus modis musicaemusica dolorum e Memphi, et musica rustica e Nasburgo—nota est.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]