Internecio Paludis Cygnorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago internecionis

Internecio Paludis Cygnorum habetur ultimus gravis violentiae casus in Kansia Cruda ante initium Belli Civilis Americani. Die 19 Maii 1858, grex fere triginta hominum, Carolo Hamilton indigena Georgiae duce, in Kansiae Territorii fines a Missuria transierunt. Mane vicum Trading Post attigerunt, et in Missuriam regressi sunt. In itinere, undecim homines civitatis liberae ceperunt, quorum nemo arma habuit, et nemo violentiae persistenti interfuerant. Plurimi eorum hominum Hamilton cognoverunt, et eum eis nocere velle ut videtur non comprehenderunt. Captivis in angustias Paludem Cygnorum appellatas ductis, Hamilton eos necari iussit et prima glande petivit ipse. Quinque captivos caesi sunt, et Hamilton et grege in Missuriae fines redierunt.

Solum unus particeps rite iudicatus est: Gulielmus Griffith, Bates Comitatus Missuriae habitator, in custodiam tempore verno anni 1863 datus, die 30 Octobris eiusdem anni suspensus est. Carolus Hamilton ad suos in Georgia rediit, ubi mortuus est anno 1880.

Casus rempublicam exterruit. Ioanni Greenleaf Whittier mentem iniecit ut "Le Marais du Cygne," poema de internecione, scriberet, quod in diurno Atlantic Monthly mense Septembre 1858 divulgatum est.

Ioannes Brown in regionem mense Iunio exeunte adveniens arcem aedificavit fere 220 "yards"? in meridionali angustiarum ubi captivi necati erant. Aqua ex fonte per domum in foveam apud angulum meridionalem occidentalemque defluxit. Terra postea vendita est Carolo C. Hadsall, Brown amico, qui Brown ea uti pro consiliis militaribus sivit. Brown et sui aestate exeunte recesserunt, Hadsall arcem recipiente.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]