Oratio Domus Divisae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abraham Lincoln iuvenis. Oratio Domus Divisae est una ex inclutissimis eius orationibus.

Oratio Domus Divisae fuit oratio ab Abrahamo Lincoln (futuro Praeside Civitatum Foederatarum) die 16 Iunii 1858 in Campifonte habita, postquam ille Republicanam nominationem pro munere Illinoesiae senatoris Civitatum Foederatarum acceperat. Haec contio initium improsperi contra Stephanum A. Douglas certaminis nuntiavit, certationis quae Disceptationes Lincoln-Douglas anni 1858 comprehendit. Oratio, diutina imagine periculi discordiae propter servitum creata, Republicanos trans Septentrionalem exhilaravit. Cum Oratione Gettysburgensi et altera oratione aditiali, ea facta est una ex inclutissimis eius orationibus.

Celeberrimum continet locum oratio "Domus divisa contra se non potest stare," locum qui sententiam Iesu in Bibliis Sacris adfert: "Omne regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit" (Matthaeus 12:25). Lincoln mentionem hic faciebat divisionis reipublicae inter civitates serviles et liberas. Sententia "domus divisa" vere ab aliis adhibita erat. In Senatu ante orationis tempus annos octo, per disputationem de Compromisso anni 1850, Sam Houston Texiae declaraverat "rempublicam divisam contra se non posse stare."

Hic est inclutissimus orationis locus:

Domus divisa contra se non potest stare. Credo hanc gubernationem perpetuo non posse permanere semiservilem et semiliberam. Non exspecto Unionem dissolvi—non exspecto domum dilabi—; sed exspecto eam non iam dividi. Omnis erit haec res, aut omnis erit illa. Aut servitutis adversarii additam eius expansionem sistent, eamque ponant ubi animus hominum poterit requiescere in fide cursui ultimae eius exstinctionis; aut eius fautores eam propellant, donec legitima pariter fiat omnibus in civitatibus, ut veteribus ita novis—ut Septentrionalibus ita Meridionalibus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]