Totum bellum

E Vicipaedia
Prospectus Rebellionis Taiping (1850–1864, unum ex historicis bellis cruentissimis.
Detrimentum et exitium aedificiorum privatorum in Belgio, 1914.
Tres homines victimas obsidionis Leninopolis sepeliunt, in quo circa 1 millio privati mortui sunt.

Totum bellum est bellum quod ullas omnesque opes et infrastructuram cum hominibus privatis consociatam ut scopos militares licitos comprehendere potest, casusque accipit privatos vel aliorum non pugatorum magni momenti ut detrimentum collaterale quod ex impetu contra tales scopos consequitur. Nomen totum solum ad iactum scoporum et modorum acceptorum, non ad spatium destructionis, attingit. Totum bellum haberi potest "bellum quod per arma adhibita, territoria vel pugnatores implicatos, vel proposita petita, praecipue unum in quo leges belli negleguntur, effrenatum est."[1][2]

Academici medio saeculo undevicensimo totum bellum esse distinctum belli genus definierunt. In toto bello, ut non in minoribus pugnis, differentia pugnatorum et non pugnatorum minuitur, aliquandoque omnino evanescit, quia partes adversae paene omnem subsidium humanum, etiam adeo res non pugnatorum, proprietates nisus bellici, propaganda considerare possunt.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "war that is unrestricted in terms of the weapons used, the territory or combatants involved, or the objectives pursued, especially one in which the laws of war are disregarded."
  2. American-English Dictionary.
  3. Gunn 2006:67.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baylis, John, James J. Wirtz, et Colin S. Gray, eds. 2012. Strategy in the Contemporary World. Ed. 4a., illustrata. Oxford University Press. ISBN 9780199694785.
  • Bell, David A. 2007. The First Total War: Napoleon's Europe and the Birth of Warfare as We Know It.
  • Gunn, Edward. 2006. The Moral Dilemma of Atomic Warfare. Aegis: The Otterbein College Humanities Journal.
  • Markusen, Eric, et David Kopf. 1995. The Holocaust and Strategic Bombing: Genocide and Total War in the Twentieth Century. Boulder Colorati: Westview Press. ISBN 0813375320.
  • Neely, Mark E., Jr. 2004. Was the Civil War a Total War? Civil War History 50.
  • Sutherland, Daniel E., et Grady McWhiney. 1998. The Emergence of Total War. US Civil War Campaigns and Commanders Series.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]