Terra Mariae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Terra Mariae
Vexillum Terrae Mariae Signum Terrae Mariae
Vexillum Terrae Mariae Signum Terrae Mariae
Agnomen: Civitas Lineae Vetustae; Civitas Libera (Anglice: Old Line State; Free State)
Sententia: Factum masculum, verba femina
(Italice: Fatti maschii, parole femine)
Tabula Americae cum Terrae Mariae
Civitates aliae
Caput Annapolis
Urbs maxima Baltimora
Linguae publicae nulla
Superficies  Ordo 42
 - Tota 32 160 km²
 - Terrae 25 338 km²
 - Aquae 6968 km²
 - % aqua 21
 - Latitudo 145 km
 - Longitudo 400 km
 - Locus (Sept-Medit) 37°53' Sept. ad 39°43' Sept.
 - Locus (Occ-Orient) 75°4' Occ. ad 79°33' Occ.
Numerus civium  Ordo 19
 - Total ([[ ]]) 5 296 486
 - Densitas civium 165/km² (5)
Altitudo  
 - Altissima
1024 metra
 - Media 105 metra
 - Humillima 0 metra
Accessio  Die 28 Aprilis 1788 (7)
Gubernator Martinus O'Malley (D)
Zona horaria UTC-5/-4
ISO 3166-2 US-MD

Terra Mariae sive Marilandia (Anglice: Maryland) est civitas in medioatlantica Civitatum Foederatarum Americae regione sita, pro Henrietta Maria, uxore Caroli I Angliae nominata. Caput est Annapolis; urbs maxima, Baltimora.

Terra Mariae in area similis est Belgiae,[1] et hodie finitima est civitatibus regioneque quinque: Virginia, Virginia Occidentalis, et Districtu Columbiano ad meridiem occidentemque, Pennsilvania ad septentriones, et Delavaria ad orientem.

Secundum Ministerium Census Civitatum Foederatarum, familiae quae Terram Mariae habitant maximam medianam mercedem merent omnium familiarum Civitatum Foederatarum: anno 2007, $68 080 meruerunt, superantes summam quae Novae Caesareae familae merent anno 2006.[2]

Terra Mariae, olim pars Coloniarum Chesapeacarum, ubi agricolae tabacum labore servorum colebant lucri causá, per Bellum Libertatis Americanum, inter Tredecim Colonias regimine Britanniarum pugnavit. Civitas fuit septima quae Constitutionem sanxit.

Civitatis sententia est Scuto benevolentiae tuae coronasti nos. Invenis in sigillo etiam verba Italiana fatti maschii, parole femine quae Latine reddantur "facta masculina, verba feminina".

Civitati sunt duo agnomina: Civitas Lineae Vetustae et Civitas Libera.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Geographia naturalis[recensere | fontem recensere]

Geographicae Terrae Mariae regiones

Terra Mariae magnam varietatem topographiae habet, proinde agnomen Americae Miniaturalis habet. Sunt thinii arenosi sparsi cum graminibus maritimis in oriente. Etiam paludes cum multa fauna et magnis Taxodiis prope sinum habet, colles lenes cum silvis quercuum in Piedmont Regione, et lucos pinorum in montibus occidentalibus.

Fines Terrae Mariae sunt Pennsilvania in septentrione, Virginia Occidentalis in occidente, Delavaria et Oceanus Atlanticus in oriente, et Virginia et Virginia Occidentalis trans Fluvium Potomacum in meridie. Finis meridionalis a Vasingtonia, C.C. interrumpitur quae stat in terra quae pars Terrae Mariae ab initio fuit. Sinus Chesapeacus civitatem in duas partes paene secat, et grex comitatuum orientum ex sinu Litus Orientale appellatur.

Plurimum viarum aquariarum civitatis sunt pars pelvis hydrographicae Sinús Chesapeaci, praeter partem minimam Garret Comitatus occidentalis (quae a Youghiogheny Flumine defluitur ut pars pelvis hydrographicae Mississippii Fluvii), dimidium orientalem Worcester Comitatus (quod in sinus litorales Atlanticos Terrae Mariae defluit), et partem parvam anguli septentrio-orientalis civitatis (quae in aquivergium Fluminis Delavariae defluit). Chesapeacus in geographia et vita oeconomica Terrae Mariae tanti momenti est, ut interdum commotio esset ad agnomen civitatis publicum in 'Civitatem Sini' commutandum, quod agnomen iam diu a Massachusetta adsumptum est.

Locus altissimus in Terra Mariae est Hoye Crest in Monte Spiná, qui est 1 020 metra altus, in angulo meridio-occidentali Garrett Comitatus, prope finem Virginiae Occidentalis et prope fontem Rami Septentrionalis Sinus Potomaci. Prope oppidum parvum Hancock in Terra Mariae occidentali est fere tria chiliometra inter fines. Eum miraculum geographicum efficit Terram Mariae esse civitatem angustissimam, inter Lineam Mason-Dixon in septentrione et Fluvium Potomacum in meridie.

Signum salutationis Terrae Mariae

Partes Terrae Mariae in regionibus publicis vulgisque variis cohibentur. Exempli gratia, Delmarva Paeninsula cohibet comitatus Litoris Orientalis Terrae Mariae, totam civitatem Delavariam, et duos comitatus qui Litus Orientale Virginiae constituunt. Comitatus autem Terrae Mariae occidentalissimi habentur esse partem Appalachiae. Plurimum viae quod est inter Baltimoram et Vasingtoniam est minime meridies ex Piedmont in Campo de Litore est,[3] etsi ea in fine inter duas regiones sedit.

Proprietas geographiae Terrae Mariae est inopia lacuum naturalium, quamquam sunt permulti stagni.[4] Saeculo Glacis glaciaria in austro ad Terram Mariae non pertinuerunt, ita ea lacūs naturales alti, qui civitates septentrionaliores habent, non exsculpserunt. Sunt autem lacus artificiosi numerosi, quorum maximus est Lacus Deep Creek, immissarium in Comitatu Garret. Item, inopia historiae glaciariorum humum Terrae Mariae affecit quae est arenosior limosiorque quam humi saxea Novae Angliae.

Geographia humana[recensere | fontem recensere]

Tabula Comitatuum Terrae Mariae

Maior incolarum Terrae Mariae pars conglomeratur in urbibus suburbiisque quae Vasingtoniam, D.C. et frequentissimam civitatis urbem, Baltimoram, circumeunt. In historia, illae et multae aliae urbes Terrae Mariae surrexerunt in Linea cataractarum, quae est linea in qua flumina rivique a vado candicante et cataractis interrumpuntur. Caput autem civitatis, Annapolis, in Fluvio Sabrina sita est prope effluvium eius in Sinu Chesapeaco.

Aliae densitates incolarum sunt loci suburbani Columbiae in Comitatu Howard; Fons Argenteus, Rockvilla, et Gaithersburgum in Comitatu Montgomery; Fridericus in Comitatu Frederick; et Hagerstown in Comitatu Washington.

Orientalis, australis, occidentalisque civitatis partes sunt rusticiores, quamquam urbis gravibus regionalibus sparguntur, exempli gratiá, Sarisberia, Urbs Oceana et Urbs Chesapeaca in Litore Orientali; Lexingtonia Saeptum et Waldorf in Terra Mariae australi; et Cumbria in Terra Mariae occidentali.

Populus, cum civitas longe inter Septentrionales et Meridionales partes CFA sessa sit, ambas consuetudines vitae communicat. Plerumque Terra Mariae Occidentalis rusticae "West Virginian Panhandle" similis est[5]; regiones meridionales et Litus Orientale Vitam Meridionalem aemulat; [6] et frequentissima pars Terrae Mariae Mediae—quae a Baltimora et "Washington Beltway" externe tendet—vita Septentrio-Orientalis aemulat. [7]

Terra Mariae est sedes biotechnologiae, quia ibi adsunt plusquam 350 societates biotechnologiarum, ita est de frequentia talium societatium tertia in natione.[8] Instituta dicasteriaque in Terra Mariae sita includunt: Systema Universitatis Terrae Mariae, Universitas "Johns Hopkins", Institutum Medicum "Howard Hughes", Celera Genomics, Human Genome Sciences (HGS), Institutum "J. Craig Venter" (JCVI), Administratio Ciborum Medicamentorumque (FDA), MedImmune (quod AstraZeneca sumit), Institutum Nationale Salutis (NIH), et Institutum Nationale Regulae Technologiaeque (NIST).

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima Terrae Mariae multum variat per territorium etsi civitas est parva. Clima a multis rebus afficitur, ut a propinquitate ad aquam, altitudine, et tutamene contra climatem frigidiorem ventorum proclivium causa.

Solis occasus super aestuario in "Cardinal Cove," in Patuxent Flumine.

Semis orientalis Terrae Mariae in Campo Litoris Atlantici situs est, cum topographia planissima et humo arenosissimo vel limosissimo. Haec regio climatem subtropicum umidumque habet, cum aestatibus umidae calidaeque et hiemibus brevibus clementibus aut frigidulis. Haec regio urbes Sarisberiam, Urbem Chesapeacam, Annapolem, Urbem Oceanam et Baltimoram maiorem orientalem australemque continet.

Ultra illam regionem est Piedmont, quae inter zonam climatis subtorridi umidi et zonam regionis montuosae subtorridae (Köppen Cfb)[9] sita est, cum aestatibus umidae calidaeque et hiemibus frigidulis ubi nix annua peraeque est plusquam 51 centimetra, et temperatura minusquam −12 °C est eventum annuum. Regio urbes Frederick, Hagerstown, Westminster, Gaithersburg, et Baltimoram maiorem septentrionalem occidentalemque continet.

Terra Mariae occidentalissima, in locis altioribus Allegany et Garrett Comitatuum, in zona regionis montuosae subtorridae (Köppen Cfb) sita est ob altitudinem suam, quae est typicior regionis montum Appalachianorum, cum aestatibus clementibus et hiemibus frigidulis saepe nivalibus.

Summa pluviae in civitate est similis CFA orientalis. Pluvia annua est 890—1 100 millimetra, et plus in locis altioribus.[10] Paene omnis pars Terrae Mariae 89-110 centimetra pluviae singulis mensibus accipit. Nix annua ab 23 centimetris in regionibus littoralibus ad pluremquam 250 centimetra in montibus occidentalibus civitatis peraeque variat.[11] Calidissima temperatura Terrae Mariae relata est 43 °C die 10 Iulii 1936 apud Cumbriam et Frederick, et frigidissima temperatura est −40 °C die 13 Ianuarii 1912 apud Oakland.

Ob locum suam prope Litum Atlanticum, Terra Mariae typhonibus marinis vulnerari aliquantum potest. Paeninsula Delmarva et ripae exterae Carolinae Septentrionalis in austro multam tutelam suppeditant, ita adflictus ex huracana pergrande (categoriae tres vel supera) est haud credibilis quamquam non impossibile. Saepius, Terra Mariae fortasse reliquum systematis torridis accipit quod iam in litore venit et plurimam ex energia venti absolvit. Terra Mariae circa 30-40 dies tempestatum tonitrus et sex turbinum per annum peraeque accipit.[12]

Temperaturae (°C) superae inferaeque per mensem in urbibus Terrae Mariae variis[13]
Urbs Ian Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec
Hagerstown 3/-6 6/-5 11/-1 17/5 23/11 28/16 30/18 29/17 25/13 19/6 12/2 6/-3
Frederick 5/-4 8/-3 13/2 19/7 25/12 29/17 32/19 31/19 27/15 20/8 14/3 8/-1
Baltimora 7/-2 8/-1 14/4 20/9 25/14 30/20 33/23 31/22 27/18 21/11 15/6 9/1
Urbs Oceana 7/-2 8/-1 12/2 16/7 21/12 26/17 29/19 28/19 26/17 20/11 14/5 9/0

Flora[recensere | fontem recensere]

2003 USDA charta zonarum roboris plantarum civitatis Terrae Mariae.

Similis florae aliarum civitatum in Litore Orientali sitarum, flora Terrae Mariae est abundans et sana. Summa bona pluviae annuae multas species plantarum sustinere adiuvat; exempli gratiá a parvo gramine maritimo et harundinibus variis ad Wye Oak, roborem praegrande oppidi Wye, ingens Querci albae exemplum, quod est arbor verum civitatis et altum plusquam 21 metra crescere potest.

Silvae litorales Medii Atlantici, quae sunt similis silvarum in austro-orientali planitie litorali Atlantici, circum Sinum Chesapecum et in Paeninsulá Delmarvá habitant. Ad occidentem, mixtura silvarum litoralium boreo-orientalium et silvarum mixtarum austro-orientalium mediam partem civitatis operit. Montes Appalachiani in Terrá Mariae occidentali silvas Appalachianas-Iugi Caerulei habent. Prope fines Virginiae Occidentalis sunt silvae mixtae mesophyticae Appalachianae.[14]

Multae species alienae in civitate coluntur, aliae decorae, aliae pro novitatem. Inter has sunt Lagerstroemia, Cypressum italicum, et quercus sempervirens in calidioribus civitatis regionibus,[15] etiam palmae robustae in mediis orientalibusque calidioribus civitatis regionibus.[16] USDA zonae plantarum robustarum in civitate sunt a Zoná 5 in parte occidentalissima ad 6 et 7 in media parte, et ad Zonam 8 apud partem australem litoris, regionem sini, et plurima Baltimorae metropolitanae. Invadentes species plantae, per exemplum Pueraria lobata (kudzu) et Ailanthus altissima, auctum plantarum indigenarum strangulant.[17] Flos publicus Terrae Mariae, Rudbeckia hirta quae vulgo Black-eyed Susan appellatur, in gregibus silvestribus per civitatem abunde increscit. Insectum publicum, papilio Euphydryas phaeton quae vulgo Baltimore Checkerspot Butterfly appellatur, non est ubique praesens quia id est apud australissimum finium eius.[18] 435 species avium in Terra Mariae inventae sunt.[19]

Fauna[recensere | fontem recensere]

Solis occasus super Hunt Valley in Terrá Mariae.

Civitas multas cervas, praesertim in occidente silvestre mantuosoque civitatis habet, et quotannis magnus numerus cervarum esse anceps potest. Mammalia in montibus occidentalibus ad medias regiones inveniri possunt, quae comprehendunt ursos,[20] Lynces rufos,[21] vulpes, Procyones lotores, et Lutrinas.[20]

Est grex ferorum equorum rarorum,[20][22] quae in insulá Assateague invenitur. Quotannis hebdomade ultimo Iulii nonnulli horum equorum prehenduntur et ducuntur trans sinum vadosum ad Chincoteague in Virginiam ad emendum.

Est canis merus ex Terra Mariae qui vulgo Chesapeake Bay Retriever appellatur, qui ad ludos aquarum, venationem, et quaerendum subveniendumque in regione Chesapeaco alitur.[23] Hic canis erat genus primum a sodalitate American Kennel Club anno 1878 agnoscitum.[23]

Inter reptilia et amphibia Terrae Mariae est testudo Malaclemys terrapin, quae ab Universitate Terrae Mariae ad animal fortunae arrogatur. Avis publica civitatis est Icterus galbula quae vulgo Baltimore Oriole appellatur, et est animal fortunae gregi basipilae cui nomen est Orioles Baltimorenses.[24]

Conscientia circumiectorum[recensere | fontem recensere]

Anno 2007, situm interretialis Forbes.com Terram Mariae quintam civitatem "viridissimam" enumeravit, sub tribus civitatibus Pacificis et Monte Viride.[25] Terra Mariae est ordo 40a in consumptione energiae per nationem, et minus effluvium toxicum producit quam omnem extra sex civitates anno 2005. Mense Aprile 2007, Terra Mariae se ad gregem Regional Greenhouse Gas Initiative coniunxit quod est grex regionalis constitutum ab omnibus civitatibus boreo-orientalibus, Vasingtonia D.C., et tribus provinciis Canadenses ut emissiones gasiorum effecto solarii reducerent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Belgium". CIA World Factbook. Central Intelligence Agency. 2008-05-15 
  2. U.S. Census Bureau, Aug 26, 2008.
  3. http://dnrweb.dnr.state.md.us/download/gp_coastal_west.pdf.
  4. "Maryland’s Lakes and Reservoirs: FAQ". Maryland Geological Survey. 24 Ianuarii 2007 
  5. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  6. "The South As Its Own Nation". League of the South. 2004 
  7. Beck, John; Randall, Aaron; and Frandsen, Wendy (2007-06-27). "Southern Culture: An Introduction" (PDF). Durham, North Carolina: Carolina Academic Press. pp. 14–15 
  8. "Business in Maryland: Biosciences". Maryland Department of Business & Economic Development 
  9. World Köppen map.
  10. Precipitation Map
  11. Snowfall Map
  12. [1] NOAA National Climatic Data Center. Inventum 24 Octobris 2006.
  13. "Average Weather for Ocean City, MD - Temperature and Precipitation". Weather.com 
  14. Olson, D. M, E. Dinerstein, et al (2001). "Terrestrial Ecoregions of the World: A New Map of Life on Earth". BioScience 51 (11): 933–938 
  15. Zone Hardiness Map through Prairie Frontier
  16. The History of Maryland.
  17. Invasive Species of concern in Maryland
  18. Maryland at a glance
  19. "Official list of the birds of Maryland". Maryland/District of Columbia Records Committee 
  20. 20.0 20.1 20.2 Maryland Animals - Sailor apud www.sailor.lib.md.us Maryland's Public Information Network Retrieved on 4-9-2008.
  21. Therres, Glenn (Fall 2007). "Lions in our mountains? The mystery of cougars in Maryland" (PDF). Wildlife and Heritage. Maryland Department of Natural Resources 
  22. Assateague Island National Seashore Wild Ponies
  23. 23.0 23.1 Chesapeake Bay Retriever History
  24. Maryland Government Website – Maryland State Bird
  25. Forbes.com – America's Greenest States

Nexus externus[recensere | fontem recensere]