Roman numeral 10000 CC DD.svg

Peccatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Peccatum in rebus religiosis aliquod falsum atque malum esse multi homines putant.

Biblia Sacra dicit peccare esse aliquid contra voluntatem Dei facere: Adam et Eva primo peccavisse Liber Genesis narrat.

Iesus Christus peccata condonavisse traditur. Christiani Patrem nostrum orant, ut Deus peccata condonet.

Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Ex canone 1850 Catechismi Catholicae Ecclesiae:

Peccatum est in Deum offensa: « Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci » (Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet corda. Idem, sicut primum peccatum, inoboedientia est, contra Deum rebellio, propter voluntatem essendi « sicut Deus » (Gn 3,5), bonum et malum cognoscendo et determinando. Sic peccatum est « amor sui usque ad contemptum Dei ». Propter hanc sui ipsius superbam exaltationem, peccatum oboedientiae Iesu quae salutem perfecit, per diametrum est oppositum.

Theologia Catholica discernit peccatum mortale a peccatum veniale. Nam secundum canones 1854 et 1855 catechismi catholicae ecclesiae:

Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in scriptura percipitur, in ecclesia traditione praevaluit. Eam experientia hominum confirmat.

  • Peccatum mortale, per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius.
  • Peccatum veniale caritatem subsistere sinit, etiamsi eam offendat et vulneret.

Secundum morem maiorum theologicum septem sunt peccata capitalia:

  1. Superbia:
  2. Avaritia:
  3. Gula
  4. Ira:
  5. Luxuria
  6. Invidia
  7. Acedia:

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Peccatum spectant.