Roman numeral 10000 CC DD.svg

Puteus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Puteus (discretiva)

Aqua de epitonio putei Helvetici fluit

Puteus est cavum in terra fossum ad aquam obtinendam; praecipue significat foramen directum rotundumque, muris caementiciis praeditum, ad altitudinem aquae subterraneae immersum. Aqua antlia trahitur aut vasculo sicut hama quod machina vel manu elevatur.

Ut dicit Forcellini, "Puteus est locus, qui perpetuas habet aquas ex terrae venis manantes, non tamen fontium more foras erumpentes. Differt a cisterna, quae aquam pluviam collectam servat."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "puteus."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad puteos spectant.