Jump to content

Cilicium

E Vicipaedia
Cilicium Russicum, fortasse illum, quod Ioannes IV gestabat
Cilicum metallum

Cilicium[1] (Graece κιλίκιον) est textum asperum, praesertim ex pilis caprinis vel camelis factum.

Apud scriptores classicos significat vestimentum vel stragulum militum] et nautarum, ut videtur, e Cilicia ortum. Etiam ad varios usus militares adhibebatur, exempli gratia ad moenia oppidi obsessi tegenda ut vis ariei hebetaretur.

Apud Iudaeos antiquos et in Bibliis, cilicium vel saccus (Hebraice שַׂק, saq) erat signum maeroris et humiliationis. Exempli gratia, cum Iacob credit filium suum Ioseph mortuum esse, "Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore".[2] Itaque apud Christianos, cilicium erat signum poenitentiae et pars consuetudinis mortificationis carnis. Non solum ascetae et monachi, sed aliquando etiam laici cilicia gestabant. Hic usus hodie in nonnullis ordinibus religosis manet. Interdum vocabulum usurpatur ad alia instrumenta mortificationis significanda, ut catenam dentatam circa femorem gestam.[3]

  1. Thesaurus linguae Latinae, in onomastico s.v. "Cilices"; Lewis et Short, A Latin Dictionary, s.v. "Cilicia"; Oxford Latin Dictionary, s.v. "cilicium"; Du Cange, Glossarium mediae et infimae Latinitatis, s.v. "cilicium"[nexus deficit]; Dictionary of Medieval Latin from British Sources, s.v. "cilicium".
  2. Genesis 37.34 (Nova Vulgata).
  3. "Opus Dei and Corporal Mortification", Opus Dei (2006).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alston, George Cyprian. "Hairshirt". In The Catholic Encyclopedia, vol. 7. Novi Eboraci: Robert Appleton, 1910.
  • Peck, Harry Thurston. "Cilicium"[nexus deficit]. In Harper's Dictionary of Classical Antiquities. Novi Eboraci: Harper and Brothers, 1898.
  • Rogers, Penelope Walton. "Cilicium: hair cloth". In Encyclopedia of Medieval Dress and Textiles. 2012.
  • Smith, William. "Cilicium". In A Dictionary of Greek and Roman Antiquities. Londinii: John Murray, 1875.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad cilicia spectant.
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!