Rosarium (oratio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Corona Rosarii

Rosarium Virginis Mariae prex antiqua est ad Mariam Virginem. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes Pater Noster et Ave Maria dicere solebant.

De devotione huiusmodi nulla fit mentio ante saeculum XIII: quae in Vita sanctae Eulaliae leguntur circa annnum MCC scripta esse iudicantur. Certius tamen est Sanctum Dominicum illam orationem fidelibus christianis recitandam praecepisse dum contra Albigensium haeresim pugnabat, in exordio iamdicti saeculi. Exeunte saeculo XV tantum in usum generalem venit, ex praedicatione Alani de Rupe, ordinis Fratrum praedicatorum, in partibus Rheni fluminis finitimis, unde motus "Devotio moderna" dictus exordium cepit. Saepe commendatur ab Ecclesia Catholica, sed a ceteris Christianis etiam recitatur.

Rosarium stat ex iteratione precum dum de variis mysteriis Christi vitae recolitur. Orantes funiculo nodis sive granis praedito saepius utuntur, Corona Rosarii dicto (vide imaginem), ut numerum precum accurate servent. Prex unaquaeque dicitur cum digitus super singulum nodum ponitur. Ergo triplici modo rosarium orari dici potest: primum ipsis precum verbis, secundum meditatione de mysteriis, tertium denique apertione cordis Deo.

Multi papae encyclicae rosario dicatae scripserunt, exempli gratia papa Leo XIII (Supremi apostolatus officio, Superiore anno, Octobri mense, Magnae Dei Matris, Laetitiae sanctae, Iucunda semper expectatione, Fidentem piumque animum, Augustissimae Virginis Mariae et Diuturni temporis); papa Ioannes XXIII (Grata Recordatio); papa Paulus VI (Mense Maio) etc.

Mysteria Rosarii[recensere | fontem recensere]

Quindecim sunt praecipua mysteria rosarii, de quibus recolitur dum rosarium recitatur, quae in tres divisiones separantur. De quinque quibusque mysteriis recolitur dum orbis Rosarii percurritur, quod ter fit.

Mysteria Gaudiosa[recensere | fontem recensere]

Mysteria Gaudiosa eventa ad nativitatem Iesu pertinentia commemorant.

Mysteria Luminosa[recensere | fontem recensere]

Praescriptis mysteriis quasi canonicis reputandis, et alia quinque interdum adiciuntur:

  • Baptisma in flumine Iordano
  • Revelatio sui ipsius ad nuptias Cananenses
  • Regni Dei proclamatio simul cum invitatio ad conversionem
  • Transfiguratio
  • Eucharistiae institutio

Mysteria Dolorosa[recensere | fontem recensere]

Mysteria Dolorosa eventa ad passionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Agonia Iesu in horto Gethsemanie
  • Flagellatio Iesu
  • Coronatio Iesu spinis
  • Portatio crucis suae a Iesu
  • Crucifixio Iesu

Mysteria Gloriosa[recensere | fontem recensere]

Mysteria Gloriosa eventa ad resurrectionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Resurrectio Iesu
  • Eius in Coelum ascensio
  • Descensio Sancti Spiritus super Mariam et Apostolos
  • Assumptio Beatae Mariae Virginis in coelum
  • Coronatio Beatae Mariae Virginis in reginam coeli

Recitatio Rosarii[recensere | fontem recensere]

Orationes Rosarii ita dicuntur, saepe, tamen, cum variationibus:

Varia recitatio[recensere | fontem recensere]

V. Domine, labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.


O Mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.


  • In locis quibusdam, in fine, dicitur:

Litaniae Lauretanae.


  • Cum praelibata recitatio ex usibus Fratrum Praedicatorum (seu Dominicanorum) originem ducere videatur, alius est etiam modus Rosarium recitandi, qui "Seraphicum Rosarium" sive "Corona Franciscana" dicitur, apud ordinem Franciscanorum fautoresque eorum usitatus.

Consistit ex septuplici recitatione denarum orationum "Ave Maria" dum de septem mysteria mariana fit meditatio, scilicet:

1. de Annuntiatione angelica;

2. de Visitatione ad Elisabeth;

3. de Nativitate Domini Nostri;

4. de Adoratione magorum;

5. de Inventione Pueri Iesu in templo;

6. de Resurrectione Christi;

7. de Assumptione beatae Virginis.

Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius papa X anno MCMV.

Nexus Externus[recensere | fontem recensere]