Kyrie

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Kyrie eleison (Graece κύριε ἐλέησον, "Domine, miserere") est initium brevis litaniae tripartitae, quae variis liturgiae locis canitur. Maxime notum est ut pars ordinarii missae, sed etiam plures litaniae (ut puta Litaniae Sanctorum aut Litaniae Lauretanae) vocibus Kyrie eleison incipiunt.

Invocatio ex vocativo verbi Graeci κύριος, "Dominus" et imperativo ἐλέησον verbi ἐλεέω, "misereri".

Kyrie eleison est una ex duabus precibus Graecis in liturgia Ecclesiae Catholicae Romanae servatis. Altera prex Graeca in Improperiis Feriae Sextae in Passione Domini invenitur.

Textus[recensere | fontem recensere]

Cantus Kyrie de Missa XI (Orbis Factor).

Verba huius orationis sunt:

Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)
Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον)
Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)

Antiqua versio (utitur in missis poliphonicis):

S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)
M. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)
S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)
M. Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον)
S. Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον)
M. Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον)
S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)
M. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)
S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)


Haec verba Latine sonant:

Domine, miserere.
Christe, miserere.
Domine, miserere.