Gloria Patri

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Trinitas. Opus Petri Coecke Van Aelst, Museum del Prado, Matriti

.

Gloria Patri est oratio. In haec verba cantica et psalmi liturgiae horarum finiuntur:

Gloria Patri et Filio *
et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper *
et in saecula saeculorum, Amen.

Divisio autem in fine introiti missae:

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto *,
sicut erat in principio et nunc et semper *
et in saecula saeculorum, Amen.