O Sanctissima

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

O Sanctissima est Christiana Mariae prex, quae saeculo XVIII ab ignoto scripta est. Saeculo XIX Antoninus Dvořák missam cantatam de hac oratione composuit.

Textus precis[recensere | fontem recensere]

O Sanctissima O Piissima
Dulcis Virgo Maria
Mater amata intemerata(=immaculata)
Ora ora pro nobis
Tota pulchra es O Maria
Et macula non est in te
Mater amata intemerata
Ora ora pro nobis
Sicut lilium inter spinas
Sic Maria inter filias
Mater amata intemerata
Ora ora pro nobis
In miseria in angustia
Ora Virgo pro nobis
Pro nobis ora in mortis hora
Ora ora pro nobis