Angelus Domini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Angelus a Fratre Angelico pictus

Angelus Domini est prex Christiana in qua credentes ter in die incarnationem Iesu Christi Salvatoris commemorant. Verba precis breviter annuntiant vocationem Dei, responsionem hominis, et actionem inhabitationemque Dei apud hominem. Sonatur ter in die, circa horas sextam, duodecimam, et sextam decimam (vel septimam decimam).

Papa praeterea tempore Paschae cum pontifex Reginam Coeli orat, die Domini ac aliis festis diebus meridie a fenestra aedificii apostolici Angelum Domini recitat. Anno 2006 1,3 Mio. homines prece Angeli Domini cum Papa Benedicto XVI Romae interfuerunt.[1]

Textus[recensere | fontem recensere]

Angelus Domini nuntiavit Mariae et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria...
Ecce, ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum Tuum.
Ave Maria...
Et verbum caro factum est et habitavit in nobis.
Ave Maria...
Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde,
ut, qui angelo nuntiante, Christi, Filii Tui, incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Radio Vaticana: Vaticanum: Statistica Radio Vaticanae die 28 Decembris 2006.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelus Domini spectant.