Credo (liturgia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Credo est pars ordinarii missae et unum symbolorum Christianorum gravissimum.

Varii textus[recensere | fontem recensere]

In liturgiis Ecclesiae Catholicae et Ecclesiarum Orientalium plerumque Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum adhibitur. In omnibus ecclesiis Christianis notum ac acceptum est. Nicaenum quidem in ecclesiis occidentalibus verbis "Filioque" additis dicitur, in Ecclesiis Orthodoxis autem forma originali sine "Filioque". Missale Romanum usque ad hunc diem solum Nicaenum Constantinopolitanum recitari iubet. In dioecesibus Catholicis linguae Theodiscae a reformatione liturgica in missa saepe brevior forma, sic dictum "Apostolicum", dicitur aut tantum carmen canitur, quod plus minusve argumenta symboli complectitur. In ecclesiis Evangelicis Apostolicum a tempore Reformationis forma symboli usitata est; symbolum Nicaeno Constantinopolitanum interdum in casibus maxime sollemnibus et in liturgiis oecumenicis dicitur.