Regina Caeli
E Vicipaedia
Regina caeli est prex, qua tempore paschali oratur. Etiam Papa die Domini ac aliis festis diebus inter tempus Paschae meridie a fenestra aedificii apostolici Reginam Coeli orat nec Angelum Domini recitat.
Textus [recensere]
Verba huius orationis sunt:
- Regina caeli, laetare, alleluia.
- Quia quem meruisti portare, alleluia.
- Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
- Ora pro nobis Deum, alleluia.
- Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
- Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
- Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae.
- Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
