Adoro te devote
"Adoro te devote" est hymnus a Thoma Aquinate conscriptus.
[recensere] Hymnus
- Adoro te devote, latens Deitas,
- Quae sub his figuris vere latitas:
- Tibi se cor meum totum subiicit,
- Quia te contemplans totum deficit.
- Visus, tactus, gustus in te fallitur,
- Sed auditu solo tuto creditur.
- Credo quidquid dixit Dei Filius:
- Nil hoc verbo Veritatis verius.
- In cruce latebat sola Deitas,
- At hic latet simul et humanitas;
- Ambo tamen credens atque confitens,
- Peto quod petivit latro paenitens.
- Plagas, sicut Thomas, non intueor;
- Deum tamen meum te confiteor.
- Fac me tibi semper magis credere,
- In te spem habere, te diligere.
- O memoriale mortis Domini!
- Panis vivus, vitam praestans homini!
- Praesta meae menti de te vivere
- Et te illi semper dulce sapere.
- Pie pellicane, Iesu Domine,
- Me immundum munda tuo sanguine.
- Cuius una stilla salvum facere
- Totum mundum quit ab omni scelere.
- Iesu, quem velatum nunc aspicio,
- Oro fiat illud quod tam sitio;
- Ut te revelata cernens facie,
- Visu sim beatus tuae gloriae.
- Amen
| Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes! |
Adeste Fideles | Adoro te devote | Ad regias Agni dapes | Aeterne Rex Altissime | Agnus Dei | Alma nox | Alma Redemptoris Mater | Alto ex Olympi vertice | Angele Dei | Angelus Domini | Anima christi | A solis ortis cardine | Audi benigne Conditor | Aurora, solis nuntia | Ave Maria | Ave maris stella | Ave Regina Coelorum | Ave verum corpus | Beata nobis gaudia | Beate Pastor Petre | Benedictus | Benedictus es Domine Deus | Caelestis agni | Caelestis aulae nuntius | Caelestis urbs Jerusalem | Caelitum Joseph decus | Christe sanctorum | Confiteor | Cor arca | Creator alme siderum | Credo | Crudeles Herodes Deum | Custodes | Decora lux aeternitatis | Deus tuorum militum | Domare cordis impetus | Genuit puerpera regem | Gloria in excelsis | Gloria Patri | Kyrie | Lauda Sion | Litaniae Lauretanae | Litaniae Sanctorum | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Nunc Sancte nobis Spiritus | Oremus et pro Iudaeis| O Sanctissima | Pange Lingua | Pater noster | Quem pastores laudavere | Regina Caeli | Requiem | Salve Regina | Sanctus | Signum Crucis | Stabat Mater | Sub tuum praesidium | Symbolum Apostolorum | Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum | Symbolum Quicumque | Tantum ergo | Te Deum | Tota Pulchra Es | Veni Creator Spiritus | Veni Redemptor Gentium | Veni Sancte Spiritus | Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium