Memorare

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Memorare est prex Bernardo Claraevallensis falso attributa. Ex sequentibus verbis constat.

MEMORARE, O piissima Virgo Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia,
tua implorantem auxilia,
tua petentem suffragia,
esse derelictum.

Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio,
coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;
sed audi propitia et exaudi.
Amen.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]