Requiem

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikisource-logo.svg
Suasum est hanc paginam esse movendam ad Vicifontem.

Sententiam tuam profer apud paginam disputationis.

Requiem est verbum primum Introitus missae pro defunctis ac exsequialis (Requiem aeternam dona eis, Domine!). Praeterea - inprimis in linguis vernaculis - notio et ipsam missam pro defunctis in Ecclesia Catholica Romana et musicam pro tali liturgia compositam significat.

Requiem in liturgia Catholica[recensere | fontem recensere]

Proprium missae pro defunctis auctore Concilio Tridentino (1545 - 1563) constitutum et Constitutione Apostolica Sacrosanctum Concilium Concilii Vaticani Secundi paulum commutatum est. Ordo "Requiei" liturgicus missae ferialis temporum paenitentiae (Adventus, Quadragesima) similis est. Gloria, quae est diebus laetis sollemnibusque, et Credo dominicarum et festorum omittuntur. Pro Alleluia cantatur Tractus, quem olim Sequentia Dies irae secuta est; quae post Concilium Vaticanum Secundum non iam est pars "Requiei".

Hoc est Proprium missae pro defunctis extra Quadragesimam:

Agnus Dei ante reformationem liturgicam anni 1970 verborum formula ab ordinario diversa cantabatur. Loco bis cantati "miserere nobis" et "dona nobis pacem" antea ter "Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem" cantatum est, tertium verbo "sempiternam" adiecto, quod salvificus missae pro defunctis effectus non vivis praesentibus, sed solis mortuis impertiretur. Eodem consilio etiam benedictio finalis amissa est.

Requiem in musica[recensere | fontem recensere]

In antiquis compositionibus modi cantus Gregoriani fundamentum praebent, quod adhuc apud Alexandrum Scarlatti et etiam Wolfgangum Amadeum Mozart observari potest (citatio Toni peregrini in primo motu ("Requiem aeternam") ad verba "Te decet Hymnus deus in Sion" (supranus solus)). Requiem a Mauritio Duruflé composita modis Gregorianis innititur.

Introitus a compositoribus in musicos modos fieri solet, item Offertorium; contra Sequentia variis de causis (imprimis spatio sive longitudine) interdum praecisa aut omnino omissa est.

Plerumque compositio missae pro defunctis ex partibus sequentibus constat:

Proprium traditionis Francogallicae est, quod verba "Pie Jesu, Domine, dona eis requiem, requiem sempiternam" (ultimus semi-versus sequentiae "Dies Irae") ante "Agnus Dei" aut inter "Sanctus" et "Benedictus" adiciuntur - partim sequentia omissa (ut puta Gabriel Fauré, Mauritius Duruflé, sed etiam Cristóbal de Morales et Ioannes Rutter, qui non sunt Franci), partim addita (Marcus Antonius Charpentier), ut verba bis in musicos modos positi sint.

Multi compositores sicut Gabriel Fauré et Iosephus Verdi etiam Responsorium "Libera me" et hymnum In paradisum (Gabriel Faurè), quae ex liturgia exsequiarum sumpta sunt, in musicos modos fecerunt.

Versiones musicales[recensere | fontem recensere]

Cum tempore primae scholae Vindobonensis Requiem adhuc pars liturgiae fuisset (ut puta apud Wolfgangum Amadeum Mozart, Iosephum Martinum Kraus, Franciscum Iosephum Gossec, Michael Haydn, Ludovicum Cherubini), postea ab usu ecclesiastico separari coepit. Iam opus magnificum ab Hectore Berlioz compositum magis pro auditorio musico confectum est. Hoc exemplum Ludovicus Theodorus Gouvy, Antoninus Dvořák, Iosephus Verdi et Carolus Villiers Stanford sequuntur, quorum in operibus orchestra magis magisque valet. Tamen sunt etiam compositiones, quibus pauciores musici satis quaeque usui ecclesiastico destinatae sunt, sicut compositiones Antonii Bruckner, Francisci Liszt, Camilli Saint-Saëns et Iosephi Gabriel Rheinberger. Inter hos et illos Felix Draeseke positus est, qui et Requiem pro concentibus et aliam forma A-cappella composuit.

Das Deutsche Requiem a Ioanne Brahms compositum, qui Ecclesiae Evangelicae adhaerebat, verba libere ex Bibliis versionis Lutheranae selecta adhibet, non illa liturgiae Catholicae. Ab Aetate Romantica exeunte numerus compositionum minuitur. Verba saepe musicae sive orchestrae cedunt (Maximilianus Reger, Ricardus Wetz), ut usui ecclesiastico aptae non sint. Sunt autem et alii, qui habitum liturgicum appetant (Gabriel Fauré et Mauritius Duruflé).

In musica hodierna, quamquam musicum genus "Requiem" circiter ab anno 1950 minus valet, tamen nonnulla opera eximia composita sunt, sicut a Beniamin Britten, cuius in compositione verba liturgica cum carminibus Wilfred Owen poeatae Anglici coniuncti sunt. Aliae compositiones magni momenti post Bellum Orbis Terrarum Secundum a Boris Blacher, Georgio Ligeti, Ioanne Rutter, Sophia Gubaidulina, Christophoro Penderecki, Rudolpho Mauersberger aut Henrico Sutermeister factae sunt. Magis magisque etiam compositiones sine verbis "Requiem" nominantur, sicut illa Ioannis Werner Henze, quae forma novem concentuum spiritalium pro clavili solitario, salpinge et orchestra concinnata est.

Tota Missa pro defunctis[recensere | fontem recensere]

Requiem

I. Introitus: Requiem[recensere | fontem recensere]

Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.

Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.

II. Kyrie[recensere | fontem recensere]

Kyrie, eleison,
Kyrie, eleison,
Kyrie, eleison.

Christe, eleison,
Christe, eleison,
Christe, eleison.

Kyrie, eleison,
Kyrie, eleison,
Kyrie, eleison.

III. Graduale: Requiem ... In memoria[recensere | fontem recensere]

Requiem aeternam dona eis, Domine;
In memoria aeterna erit iustus
ab auditione mala non timebit.

IV. Tractus: Absolve Domine[recensere | fontem recensere]

Absolve Domine
animas omnium fidelium defunctorum
ab omni vinculo delictorum
et gratia tua illis
succurente mereantur
evadere iudicium ultionis,
et lucis aeterne beatitudine perfrui.

V. Sequentia: Dies irae[recensere | fontem recensere]

1. Dies irae[recensere | fontem recensere]

Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla:
Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!

2. Tuba mirum[recensere | fontem recensere]

Tuba, mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus sit securus?

3. Rex tremendae[recensere | fontem recensere]

Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis!

4. Recordare[recensere | fontem recensere]

Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus,
Redemisti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.


5. Ingemisco[recensere | fontem recensere]

Ingemisco, tamquam reus,
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

6. Confutatis[recensere | fontem recensere]

Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.

7. Lacrimosa[recensere | fontem recensere]

Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Domine,
Dona eis requiem. Amen.

VI. Offertorium[recensere | fontem recensere]

1. Domine Jesu Christe[recensere | fontem recensere]

Domine Jesu Christe, Rex gloriae,
libera animas omnium fidelium defunctorum
de poenis inferni et de profundo lacu.
Libera eas de ore leonis,
ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant in obscurum.

Sed signifer sanctus Michael
repraesentet eas in lucem sanctam,
quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.

2. Hostias[recensere | fontem recensere]

Hostias et preces tibi, Domine, laudi offerimus.
Tu suscipe pro animabus illis,
quarum hodie memoriam facimus:
fac eas, Domine, de morte transire ad vitam,
quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.

VII. Sanctus[recensere | fontem recensere]

Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus, Deus Sabaoth!
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Osanna in excelsis.
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Osanna in excelsis.

VIII. Agnus Dei[recensere | fontem recensere]

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem sempiternam.

IX. Communio: Lux aeterna[recensere | fontem recensere]

Lux aeterna luceat eis, Domine:
cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es.
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis:
cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es.

X. Responsorium: Libera me[recensere | fontem recensere]

Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda:
Quando caeli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira.
Quando caeli movendi sunt et terra.
Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.

XI. Antiphona: In paradisum[recensere | fontem recensere]

In paradisum deducant te Angeli:
in tuo adventu suscipiant te Martyres,
et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem.
Chorus Angelorum te suscipiat,
et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem.