Alma nox

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Canticum Alma nox, a Gruber manu propria scriptum
Alma nox
Oberndorf cum ecclesiola, ubi Alma nox primum cantatum est.


Alma nox vel Tranquilla nox[1] vel Silens nox[2] vel Sancta nox[3] est hymnus Nativitatis Iesu Christi, qui fere toto orbe Christiano notus est. A magistro et organista Francisco Xaverio Gruber et a presbytero Iosepho Mohr compositus et primum anno 1818 mense Decembri in Vigilia Nativitatis Christi in ecclesia Sancti Nicolai in vico Oberndorf prope Salisburgum (Austria) cantatus est.

Anno 1832 id carmen natalicium, cum auctores iam in oblivione iacebant, Lipsiae una cum variis carminibus Tiroliensibus cantatum est, auditoribus placuit et quasi volatu in orbe terrarum innotuit. Editio princeps anno 1833 Dresdae publicata est. In hodiernum diem plus quam 300 conversiones carminis in varias linguas factae sunt[4].

Ecclesiola in Oberndorf, ubi carmen primo cantatum est (quae Theodisce itaque Stille-Nacht-Kapelle appellatur), quot annis a multis hominibus visitur.

Carmen ex sex strophis constat, quarum tantum tres (prima, secunda, sexta) cani solent.

Verba carminis[recensere | fontem recensere]

Aliae eiusdem carminis versiones invenies apud Vicifontem.

Alma nox, tacita nox!
Omnium silet vox.
Sola Virgo nunc beatum
Ulnis fovet dulcem natum.
Pax tibi, Puer, pax!

Alma nox, tacita nox!
O Jesu, tua vox
Amorem nobis explanat
Nos redemptos esse clamat
In tuo natali.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. s:Tranquilla nox! Sancta nox!
  2. s:Silens nox, sacra nox!
  3. s:Sancta nox, placida nox
  4. verba carminis Theodisce, Anglice, Latine, Danice, Bohemice, Norvegice et Polonice: [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Alma nox apud Vicifontem.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!