Agnus Dei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Agnus Dei, fenestrae imago in Trinity Moravian Church, Winston-Salem, NC
Agnus Dei et liber septem sigillis signatus ab Alberto Durero picti.

Agnus Dei est cantus, qui in missa peragitur, dum sacerdos frangit panem. Etiam litaniae his supplicationibus terminantur.

Fontes biblici[recensere | fontem recensere]

Verbum ex libris biblicis et Veteris et Novi Testamenti sumptum est.

  • In libro Exodi (Ex 12) de agnis narratur, qui nocte Paschatis vescendi, quorum sanguis autem super utrumque postem et in superliminaribus domorum ponendus sit.
  • Tertium "servi Dei carmen" in libro Isaiae prophetae imaginem agni cum servo Dei coniungit: Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. (Is 53,7 - Nova Vulgata)
  • In Novo Testamento imago saepius invenitur, maxime autem in scriptis Ioanneis. Sic in evangelio secundum Ioannem Ioannes Baptista bis discipulos ad Iesum delegat dicens: Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. (Io 1,29 et Io 1,36)
  • Imprimis in Apocalypsi Ioannis passim invenitur: Agnus tamquam "occisus" (Apc 5,6) mediis in novis Hierosolymis stat (Apc 14), ut adoretur (Apc 5,8s.).

Interpretatio ecclesiastica[recensere | fontem recensere]

Agnus Dei (vel Graece Ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ) est imago antiquitus in ecclesia diffusa Iesum Christum significans. Tamquam agnus paschalis vexillo victoriae ornatus Christum post resurrectionem significat. Saepe in arte Christiana et in scientia heraldica invenitur.

Textus liturgicus[recensere | fontem recensere]

Verba huius hymni sunt:

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Agnum Dei spectant.