Pange lingua

E Vicipaedia
(Redirectum de Pange Lingua)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ultima coena (Levoca)

Pange Lingua est initium hymni et orationis a Venantio Fortunato scripto. Aevo Medio, multi hymni a his verbis creati sunt, praeclarus inter eos Pange Lingua Thomae Aquinatis, cuius ultimae duae strophae saepe ut hymnus separatus, nomine Tantum ergo, canitur.

Hic hymnus Eucharistiam laudat, et inter festas Diei Cenae Domini et Corporis Domini et inter adorationem eucharisticam canitur.

Etiam compositores Protestantes (e.g., Theodoricus Buxtehude) hoc poema in musica ornaverunt.

Textus hymni Pange Lingua (versionis Thomae Aquinatis):

Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
quem in mundi pretium
fructus ventris generosi
Rex effudit Gentium.
Nobis datus, nobis natus
ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus,
sparso verbi semine,
sui moras incolatus
miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae
recumbens cum fratribus
observata lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbae duodenae
se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum
verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori, Genitoque
laus et jubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]