Magnificat
E Vicipaedia
Magnificat (secundum verba prima nominatur) est prex Mariae, matri Iesu, in Evangelio secundum Lucam (1:46–55).
Verba sunt:
- Magnificat anima mea Dominum,
- Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
- quia respexit humilitatem ancillae suae;
- ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
- quia fecit mihi magna qui potens est
- et sanctum nomen eius;
- et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
- Fecit potentiam in brachio suo;
- dispersit superbos mente cordis sui.
- Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
- Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
- Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae,
- sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.
(Tonus VIII G in Liber usualis p.212: Magnificat1.mid)
Magnificat est nomen operis illustris Iohannis Sebastiani Bach et Antonii Vivaldi. Georgius Philippus Telemann fecit duo: in lingua Latina et in lingua Theodisca.
Alia opera fecerunt Orlandus Lassus, Thomas Tallis et Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus.